Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/537

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
396
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

cata ; et modo intellectum attingens, universales species intuetur, modo ad imaginationem vergens, perque ipsam ad animal universales species ad particulares usque derivat ; modo has cum illis comparans, quo consentiant, quove dissentiant, discernit et judicat. Ac si exordiatur ab intellectu, atque inde discedat, tunc ab universalibus descendit ad singula componendo. Sin autem ab imaginatione sumat occasionem, altiusque resurgat, a singulis ascendit ad universalia resolvendo. Hunc denique ordinem observabis in anima, ut eam habere memineris species in mente et universales et stabiles ; at in ratione species quidem universales, sed quodammodo mobiles, in imaginatione vero particulares jam, atque mutabiles[1]. »

4. De l’imagination.

« Plotinus inquit : in pueris animalis vires ob necessariam corporis augendi fabricam intentissime operari, atque circa easdem vires idemque ministerium superioris etiam animæ imaginationem plurimum occupari ; minimas autem rationis scintillas in hæc emicare, utpote quæ ad opposita convertantur. Subdit, rationis actum ab his vacantem circa intellectum interim operari : quippe quum vis adeo efficax omnino vacare non possit[2]. Verumtamen neque actum intellectus circa intelligibilia, neque rationis actum circa intellectum tunc a nobis agnosci : quoniam imaginatio superioris animæ propria, cujus ministerio fit in nobis animadversio, quum sit conversa penitus ad oppositum, non suscipit intelligentiarum ullas imagines, quas ad rationis oculos speculi more reflectat : quibus ita reflexis ratio solet, ideoque et nos solemus actiones intelligentiæ atque rationis animadvertere[3]. Appellant autem Imaginationem hanc in nobis medium[4]. Est enim inter rationalia nostra et irrationalia medium, et quasi medium utrinque imagines accipit. Quandoque etiam Rationem nuncupat medium : est enim animæ medium. Imaginatio vero est medium aggregati, quando scilicet aliquid ex homine animalique fingimus congregatum. Per hæc autem duo media fieri animadversio solet. Imaginatio enim quasi reflectit imagines ; ratio vero reflexionem sagaciter apprehendit. »

  1. Ibid., § 8, p. 44.
  2. Ibid., § 12, p. 49-50.
  3. Voy. Enn. I, liv. iv, § 10, p. 85.
  4. Voy. Enn. I, liv. i, § 11, p. 48.