Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/533

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
392
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

id est animæ subditum generanti. Talem esse rationalem animam perspicue constat : non inesse quidem apparet, ubi corpori repugnat et imperat ; apparet etiam et adesse, ubi corporis conjugium naturaliter amat[1]. Habet aliquid proprium, ubi ratiocinatur, id est motu quodam et tempore ab effectu ad causam argumentationibus suis ascendit iterumque descendit, et ubi, proposito fine et viarum inventa diversitate, de illarum electione consulit. Tota quidem hæc facultas, ratio, cogitatio, consultatio, maxime Hominis propria nominatur[2]. Habet iterum aliquid cum Intellectu divino quasi commune[3], intellectum scilicet, non discurrendo, sed intuendo, veritatem assidue contemplantem : cujus quidem intuitu stabili vaga rationis discursio regitur, illinc exordiens, illuc denique desinens. Habet et aliquid quasi commune cum bruto, imaginationem, id est sensum animæ intimum atque simplicem, sensuumque sequentium judicem. Proinde ipsa vis media, quæ discurrit[4], qua ratione discurrit, Cogitatio, simul Ratio, Consilium nominatur ; qua vero discurrendo exordia sumit ab intellectu, Intelligentia, Sapientia, Scientia dicitur ; sed qua ab imaginatione cursum inchoat, Conjectura, Fides, Opinio nuncupatur. Hæc substantia, his tribus prædita viribus, Anima proprie a Platonicis nominatur ; et, quatenus sic affecta est ut vitam quandam in corpus effundat humanum, nominatur et Homo. Est autem hæc anima proprie. Vita vero hinc effusa animatio et vivificatio dici debet ; communi tamen licentia freti, illam quidem animam dicemus primam[5], hanc vero secundam, atque a prima ejusque viribus secundam viresque ejus oriri. In Prima quidem ab Intellectu Ratio, a ratione Imaginatio proficiscitur ; in Secunda vires quoque tres præcipuæ sunt, Imaginatio, id est, communis quidam sensus ; deinde Sensus Exterior[6], in partes quinque divisus ; postremo Potentia Genitalis, quæ et Natura vocatur, generationis, augmenti, nutritionis origo[7]. Imaginatio quidem in anima secunda atque animali (ex ea enim et corpore animal fit humanum), repræsentat primæ animæ intellectum ; Sensus exterior rationem ; Natura denique Vegetalis imaginationem primæ animæ refert. Imaginatio rursus, quæ animaæ prioris est infimum, discreta dicitur phantasia[8], et nonnihil de particulari substantia judicat, ac propius sequitur rationem. Imaginatio vero, quæ sequentis animæ animalisque tenet summum, confusa

  1. Voy. Enn. I, liv. i, § 8, 12, p. 45, 49.
  2. Ibid., § 7, p. 44.
  3. Ibid., § 8, p.44.
  4. Ibid., § 1, p. 36, note 5 ; § 9, p. 46.
  5. Ibid., § 8, p.44.
  6. Ibid., § 7, p. 43.
  7. Ibid., § 8, p. 45.
  8. C’est l’imagination intellectuelle. Voy. § 7, p 43.