Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/532

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
391
PREMIÈRE ENNÉADE, LIVRE I.

curiosi aliena prius quam nostra quæramus. Docebit enim nos, id est hominem verum, atque hoc ipsum, quod ipsi proprie sumus, non esse corpus, quia hoc utimur ut instrumento ; non esse vitam omnino corpori propriam et addictam, quoniam hæc nobis cum brutis est communis ; et quia sæpe huic ipsa ratio, per quam ipsi sumus, adversatur et imperat, non esse quiddam ex corpore et propria ejus vita compositum, eisdem omnino de causis, quas hic assignavimus. Hoc enim esse animal non denique ex anima rationali et vivente irrationali conjunctum, quoniam ex indissolubili et dissolubili unum confici nequeat ; sed hominem esse animam, id est, substantiam incorpoream rationalem[1], ex divino quidem intellectu existentem, in se vero consistentem, corpori autem non inhærentem, sed potius assistentem, atque ipsa sui præsentia vitam hanc in corpore producentem, ex qua et corpore compositum animal appellatur[2] Animam vero nostram corpori quidem adesse, sed non inesse, sic breviter ostendemus. Tria formarum genera sunt. Infimæ quidem formæ sunt naturales, supremæ vero divinæ, mediæ autem rationales animæ. Naturales formœ, ut elementorum atque mixtorum, dicuntur et adesse materiæ, quantum cam afficiunt, et in eam nonnihil efficiunt ; dicuntur et inesse materiæ, quantum una cum ipsa formæ similiter patiuntur. Sed formœ divinœ, id est divinus Intellectus mundi artifex, rerumqne ideæ, id est primi divinæ Intelligentiæ actus, et exemplaria rerum, neque materiæ insunt : alioquin ne fingi quidem posset quicquam a materia separatum ; rursus neque materiæ adsunt. Non dico procul esse a materia secundum locum, nam procul dubio sunt ubique : sed non adesse secundum ullam naturæ cognationem affectumque aliquem ad materiam. Quis enim Intellectum divinum non animadvertat ab omni materiæ commercio esse secretum, quando et intellectus humanus non aliter actionem intelligentiæ propriam, quam se ipsum a materia segregando expedire possit atque perficere[3] ? Inter formas igitur naturales, quæ materiæ adsunt simul et insunt, ac formas omnino divinas, quæ neque insunt, neque etiam adsunt, extare oportet mediam formas naturam : quæ mnteriæ non insit quidem, ne cum materia patiatur, ne patiendo cum ea imperfecte agat in eam ; ne imperfecte agendo usque ad vitæ vigorem hanc ipsam formare non possit ; adsit autem materiæ, id est naturali providentia faveat, et foveat quodam affinitatis amore, fovendo formet, atque vivificet, vivificando humanum pariat Animal, Homini,

  1. Vov. Enn. I, liv. i, § 7, 10, p. 44, 47.
  2. Ibid., § 7, p. 43.
  3. Ibid., § 12, p.50.