Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/530

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
389
PREMIÈRE ENNÉADE, LIVRE I.

cet auteur développe ensuite, il y en a plusieurs qui semblent empruntées au livre i de l’Ennéade I et aux suivants :

"Anima neque apponitur, neque miscetur, neque concreta est ; et necessario neque corpus est. Sed pervenit ut essentia quædam incorporalis ; proprium vero incorporalis pervenire per totum corpus[1] (p. 555, l. 30)."

"Intelligat dîfferentiam separatæ et non separatæ animæ[2], et quomodo irrationalis non substiterit sine corpore, neque operabitur per se ipsam, infert autem quamdam corpori speciem, sive spiritum connaturalem ad providentiam sui corporis ministrantem, sive calorem naturalem, ut quidam nominant, et ad motum corporis et ad nutrimentum et ad mobilitatem subministrantem sibi. Rationalem vero separatam esse dicimus[3] (p. 555, l. 42)."

"Anima, cuicunque adest corpori, vitam semper ei infert. Omne autem vitam semper inferens non contrarium receperit vitæ… Contrarium autem vitæ mors : non ergo accipit anima mortem, ac per hoc immortalis. Addidit autem quidam quondam sapientum, magnus, inquam, Plotinus, et quod eo majus : Si igitur neque ipsam quam infert vitam potest iterum recipere, multo magis contrarium vitæ, ipsam mortem. Habens enim ejus causam connaturalem, nihil indiget vitæ quam corpori dat, dum sit umbra ejus quam in se ipsa secundum essentiam habet vitæ. Etenim omnino nihil causalium indigens est causativi, meliores habens semper virtutes his quas causativo largitur : quoniam et ignis non iterum receperit caliditatem quam a se calefactis infert (connaturale enim habet), ac per hoc multo magis neque frigiditatem quæ est contraria, et gravitate eliam connaturali, caliditati ; et omnino omne quod semper infert qualemcunque speciem neque quod infert receperit neque contrarium illius[4] (p. 556, l. 38)."

« Tale mirabile in anima, quomodo id ipsum et miscetur alteri, sicut ea quæ sunt concorrupta, et manet sui salvans essentiam, sicut ea quæ sunt apposita. Natura enim ista incorporalium :etenim eorum quæ sunt immaterialia mixtura non efficitur cum corruptione, sed improhibite per omnia implent se habentia opportune recipiendo, et per totum perveniunt sicut concorrupta sibi invicem, et manent incorrupta et incommixta… In his enim quæ illuminant, utpote lucerna posita, solummodo lux aera quodammodo afficit[5], ipse vero ignis in candelabro tenetur ; in essentiali autem incor-

  1. Voy. Enn. I, liv. i, § 2-4, p. 37-40.
  2. Ibid., § 3, p. 39.
  3. Ibid., § 10, p. 47.
  4. Tout ce passage est emprunté au livre vii de l’Ennéade IV, § 11.
  5. Voy. Enn. I, liv. i, § 4, p. 40.