Lettre latine de Chapelle à Gassendi



LETTRE LATINE
De Chapelle1.
Domino Petro Gassendo, sæculi præsentis philosophorum
principi, C. E. L. Capella. Χαίρειν.

Quod insolito te affari velim idiomate tum nascentis anni audentem facit origo, tum observantia erga te mea summa, recordatio imprimis incomparabilis animi tui, cujus æternas opes dum considero, insusurrare illud ad Janum venit in mentem.

O tu principium simulque finis
Lapsu continuo fluentis anni,
Ævi sancte parens, bifronsque Jane,
Cui vates duplicem dedere vultum,
Ut posses duplici videre vultu
Et quæ præteritis fuere sæclis
Et quæ sunt aliis futura in annis ;
Dicas, Jane pater, rogamus omnes,
Dicas te rogat universus orbis
Videruntne parem patres sepulti,
Videbitne parem futura proles
Gassendo, physicæ inclito patrono
Verarumque patri scientiarum ?

Hæc quae paucula musa dedit carmina suscipito, et amare perge quem tot gravare dignatus es benefîciis. Vale. Dabam Monspelii kal. januarii 1649.


1. Cette lettre est imprimée à la page 521 du t. vi de l’édition in-fol. des œuvres de Gassendi.