Les Œuvres de Mesdames Des Roches/Catherine des Roches/Latinè fic per Scauolam Samarthanum

Latinè ſic per Scæuolam Samarthanum


DIgnis lætus honoribus,
Quos à gentibus exteris
Tuliſti, optime principum,
Reuiſis patrios lares
Ipſo in flore iuuentæ.
Nunc & imperium exterum
Gallico imperio iuuat
Mutare, & populos nimis
Vecordes populis, quibus
Nil cordatius vſquam eſt.
Feſtis vndique plauſibus
Ciues te excipiunt tui :
Sunt qui munera porrigant,
At certè hoc animo, datis
Vt maiora rependas.
Qui ſie dat, nihil ille dat :
Dumqué aurem tibi callidè,
Dum gemmas rutilas ferunt
Iſti, vendere veriùs
Quàm donare videntur.
Mercem munere nilluas
Habendi ſitis impotens
Hos à te procul exiget :
At tibi ipſa quod offero
Gratum ſit modò munus,
Glorioſum erit & mihi,
Noſtríſque vtile ciuibus :
Maieſtas etenim tua

Inſtar eminet ardui
Claro in lumine templi.
A quo mirificum petes
Exemplum tua gens, tuæ
Ad virtutis imaginem,
Cuius rebus in omnibus
Dehinc veſtigia ſeruet.
Vt rebellia frangeret
Angeli militis agmina,
Magni Rex quoqué nominis
Olim non renuit ſequi ab-
Iectæ fenſa puellæ.
Nunc ergo & mihi virgini
Quod virtus tua ſufficit
Lubens accipe, perfidos
Hinc hoſtes tibi vincere
Sic fortaſſe licebit.
Preclara vt documenta des
Chriſtiane anime, Deum
Antiquis cole ritibus :
Huius morigerum ſacris
Da te legibus vitrò.
Huic te criminis exhibe
Purum, huic labe carens pio,
Mens pro thure ſit hoſtia
Quippe & in Domini manu
Regum eſt ipſa poteſtas.
Tu iunctos tibi ſanguine
Rebus præfice maximis :

At negotia ſi qua ſint
Momentoſa, fidelibus
Illa trade miniſtris.
Vitæ crede tuæ tuo
Tutelam ingenio, tuæ
Spem rerum vigilantiæ,
Tuo iudicio tuj
Decus nobile regni.
Regem hæc præcipuè decent,
Virtutes cumulis opum,
Donis conſilia optima,
Modeſtámque libidini
Anteponere mentem :
Tum Prudentia quos habet
Recto lumine limpidos
Obſeruare oculos, quibus
Quod fuit, quod erit, quod eſt
Viſu cernitur vno.
Ad recti ſtudium ferè
Priuatos homines agunt
Legum terrificæ minæ,
Aut honeſta docentium
Blandimenta ſophorum.
Huc & aſpera patrue
Lingue verbera conferunt
Amici monitis iuuant
Et qui crimina detegunt
Probris turpibus hoſtes
At, ô gloria principum

Tu diuinitus infite
Mentis munere preditus,
Tu legum imperiis potens
Tibi ſufficis vnus.
Nec prudens tamen interim
Care matris amor tibi,
Fratris debita nec fides,
Grati nec populi deeſt
Accurata voluntas.
Te non preterit optimi
Eſſe munera principis
Cultu iuſtitiam ſuo
Proſequi, & miſerum a malis
Vindicare popellum.
Indulgere bonis, malos
Armis plectere, patrios
Longe extendere limites :
Hæc ſunt, nobilium quibus
Stat potentia Regum.
Tu mollis niſi virginis
Faſtidis tenues modos :
Illa, ſpero, dies erit,
Cùm tuas grauioribus
Laudes cantibus æquem
Tunc & vndique, leniter
Se trahentis ad herbida
Clani litora, candidæ
Pictonum tibi concinent
Mille carmina Nymphæ.