Quelque six mille proverbes/Axiomes et règles de jurisprudence

AXIOMES ET RÈGLES

DE JURISPRUDENCE.


A
  1. Abesse, atque adesse, perinde est ; si deficiat consensus.
  2. Absentia ejus qui reipublicæ causa abest, neque ei, neque alii damnosa esse debet.
    Absolvere.
  3. Absolvere debet potius judex in dubio, quam condemnare.
  4. Absolvere nocentem satius est, quam condemnare innocentem.
  5. Nemo qui condemnare non possit, absolvere potest.
    Absurdum.
  6. Ad absurdum evitandum in statuto, omnis interpretatio est admittenda.
  7. In omni dispositione, vel actu, interpretatio fieri debet ut absurditas evitetur.
    Cf. Actus, Credere, Frustra, Intellectus, Interpretatio, Verba
    .
    Abusus. Cf. Legis interpretatio.
  8. Non solent quæ abundant, vitiare scripturas.
    Accessorium.
  1. Accessorium naturam sequi congruit principalis.
  2. In pactis quæ fiunt præter legem, tenet accessorium, et non principale ; in his quæ fiunt secundum legem, utrumque ; in his quæ contra, neutrum.
  3. Perempto principali, perimitur accessorium.
  4. Ea quæ sunt per accidens, sunt prætermittenda.
  5. Acquirendum facilius impeditur, quam impediatur acquisitum.
    Accusatio.
  6. Accusatore (vel actore) non probante, reus absolvitur.
  7. Ecquis erit innocens, si accusare sufficiat ?
    Actus, Actio (Cf. Accusatio, Exceptio).
  8. Quod non est in actis, non est in mundo.
  9. Qui ad agendum admittitur, est ad excipiendum multo magis admittendus (nam plus est agere, quam excipere ; ergo si potest primum, multo fortius secundum).
  10. Non licet actori, quod reo licitum non existit.
  11. Non debet actori licere, quod reo non permittitur.
  12. Actionem non habere, vel inutilem habere, paria sunt. (Cf. Reus.).
  13. Actum nil dicitur, quum quid superest ad agendum. (Nil actum reputans, si quid superesset agendum.)
  1. Actum qui gerit, in dubio præsumitur magis velle ut ille valeat quam pereat. (Cf. Absurdum, Dubium, Interpretatio, Nemo.)
  2. Actum frustratorium nemo præsumitur facere.
  3. Actum debemus semper interpretari ut aliquid operetur, non autem ut sit inanis et inutilis.
  4. Actus corruit, omissa forma legis. (Cf. Forma.)
  5. Actum faciens, censetur se adstringere legibus loquentibus de illo.
  6. Actum non celebrare, vel minus rite celebrare, paria sunt.
  7. Actus extrinsecus probat intrinsecum animum.
  8. Qualis est actus, talis præsumitur animus.
  9. Actus agentium nunquam operatur ultra eorum intentionem.
  10. Actus, non a nomine, sed ab effectu judicatur.
  11. Actus semper tribuitur ordinanti, et non exsequenti.
  12. Actus simpliciter gestus, censetur factus eo modo quo debuit.
  13. Actus judicialis, potentior est extrajudiciali.
  14. Actus censetur perpetuus, qui certo temporis spatio non concluditur.
  15. Actus geminatus inducit majorem firmitatem, et plus operatur quam simplex. (Cf. Singula.)
  1. Actus omnis justificatur propter scientiam et patientiam superiorum.
    Cf. Forma, Facere, Finis
    .
    Æquitas.
  2. Æquitas præfertur rigori (dummodo sit scripta ; nam æquitas non scripta, scripto rigori succumbit).
  3. In omnibus causis potior debet esse causa æquitati, quam stricti juris (summum, siquidem, jus summa injuria). — Et id jure servandum ; licet statutum non sit quod verisimile est statuendum fuisse, si quæsitum fuisset.
    Cf. Jus ; Legis interpretatio, exceptiones, mutatio
    .
  4. Nunquam ex post facto crescit delictorum æstimatio.
  5. Affectus non punitur, nisi sequatur effectus.
  6. Afflicto non est danda afflictio.
  7. Agentes et consentientes, pari pœna puniuntur.
    Alius, Aliena res (aut Actio), etc.
  8. Laudem alienam occultans, furi comparatur ; et eadem pœna est dignus.
  9. Quod alicui suo non licet nomine, nec alieno licebit.
  10. Pro alieno commodo non debet quis jacturam sentire.
  11. Qui rem alienam défendit, nunquam locuples habetur.
  1. Qui facit per alium, est perinde ac si faciat per seipsum (quando actus potest expediri per alium).
  2. Unius delictum quandoque causat defectum in alio.
  3. Potest quis per alium, quod potest facere per seipsum (imo quædam possum per alium, quæ non per me ; et e converso).
  4. Alterius odio quis gravari non debet.
  5. Locupletari non debet aliquis cum alterius injuria (fallit tamen in præscriptionibus et usucapionibus, et debet intelligi de jactura enormi).
  6. In meo facere non debeo quod noceat in alieno (scilicet si dolo faciam, aut immittam in alienum ; secus, enim, non prohibeor).
  7. Indecens est crimen suum commodis alienis impendere.
    Cf. Approbatio, Circumventio, Conditio, Culpa, Ditari, Facere, Falx, Gratiosa, Honor, Immixtio, Inclusio, Odium, Prohibitio, Posse, Suus cujusque actus
    .
  8. Venit in compensatione, quod non venit in petitione.
  9. Qui potest invitis alienare, multo magis ignorantibus et absentibus potest.
  10. Allegare nibil, et allegatum non probare, paria sunt.
  11. In alternativis, sufficit alterum adimpleri (quia, scilicet, ubi verba conjuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum).
  1. Amicitia vera, similis est consanguinitati proximiori.
  2. Paria sunt rem amittere, vel deteriorem factam recipere.
  3. De non apparentibus et non existentibus, eadem est ratio. (Cf. Non ens.)
  4. Quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. (Aliqua tamen sunt, quæ pertinent pluribus ut universis ; et in istis ea quæ fiunt a majori parte, valent etiam altera parte contradicente, nisi contradicatur ex aliqua causa rationabili. Secus, si illa sunt explicanda ex mera voluntate ; quia tunc deberent omnes consentire. — Alia sunt quæ pertinent pluribus ut singulis, et tunc debent omnes consentire.)
  5. Approbare quis non potest quod semel impugnavit.
  6. Actum impugnans non potest illum approbare, nec se in illo fundare.
  7. Quod quis in se approbat, in alio reprobare non potest.
    Arbitrium
  8. In arbitrariis, utile est judicem gratiosum habere.
  9. Arbitrio judicis relinqnitur quod injure definitum non est.
    Cf. Communitas
    .
    Argumenta.
  10. Argumentum valet de bello ad pestem (pestis enim dicitur bellum inter Deum et Homines).
  1. Argumentum a communiter accidentibus, validum est. — Nam a communiter accidentibus sequitur præsumptio veritatis.
  2. Argumentum de delicto in faciendo ad delictum in omittendo, validum non est. — Nam delictum in omittendo, levius est quam in committendo.
  3. Argumentum ab inclusione unius ad exclusionem alterius, valet. — Nam inclusio unius, est exclusio alterius.
  4. Argumentum a verbis facti narrativis, tutum non est. — Unde : verba narrativa quæ non proferuntur principaliter propter se, sed propter aliud et incidenter, plenam probationem non efficiunt.
  5. Armis arma (et vim vi) repellere licet.
  6. Ars imitatur naturam in quantum potest. — Unde : arte non conceditur quod naturaliter denegatur.
  7. Assueta, fieri facile praesumuntur.
    Auctoritas.
  8. Exequibilis auctoritas non est definitiva neque judicialis, si partibus non auditis prolata sit. Quia scilicet princeps omnia instrumenta in scrinio pectoris habere non censetur ; quare nec eis derogatum vult quoties de eis non facit mentionem, sed tunc plerumque ad petentium mentem loqui solet : non adstruens, sed condescendens sibi propositis. Accipienda igitur sunt verba in sensu accommodo ; in quantum, videlicet, non præjudicant tertio, utendumque axiomate : « Si actus non valet ut agitur, valeat quantum valere potest. »
  1. Auctoritates majorum non sunt reprobandæ (sed quatenus rationi non repugnant). — Expressum enim dicitur a lege, quod majorum auctoritate firmatur.
    Cf. Committere, Facere, Præsentia
    .
  2. Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum.
B
    Beneficium.
  1. Beneficium non debet percipere, qui negligit officium.
  2. Beneficium non confertur in invitum (limita quando tractatur de publica salute et utilitate).
  3. Indultum a jure beneficium, non est alicui auferendum (scilicet non auferatur ab homine, et sine causæ cognitione ; alio enim jure interdum tollitur).
  4. Decet concessum a Principe beneficium, esse mansurum (amittitur tamen ex certis causis : scilicet per abusum, non usum, et grande præjudicium alterius).
  5. Beneficia Principis latissime sunt interpretanda. — Si tamen detur tertii præjudicium, recipiunt strictam interpretationem ; non enim tribuuntur in alterius injuriam.
    Cf. Dare, Favor
    .
    Benignitas.
  6. Capienda occasio est quæ præbet benignius responsum.
  1. Semper in dubiis benigniora præferenda sunt.
    Cf. Æquitas, Dubium, Interpretatio
    .
  2. Non bis in idem.
  3. Bona fides non patitur ut bis idem exigatur.
    Cf. Fides
    .
  4. Bona non dicuntur, nisi deducto ære alieno.
  5. Bona qui non habet, luat in corpore.
  6. Bonus quilibet præsumitur (Bœhmero tamen placet ut quilibet præsumatur malus donec securitatem dederit contrarii). — Nota vero quod malus semel, semper præsumitur esse malus.
  7. Bonus quis præsumitur, qui de bono genere natus est.
    Cf. Præsumptio
    .
C
  1. Casus duo quando sunt æquiparati in jure, dispositum in uno censetur dispositum in alio.
  2. Causa causæ, est causa causati.
  3. Causa secunda nihil potest, nisi quatenus vim et robur capit a prima.
  4. Eum qui certus est, certiorari ulterius non oportet.
  5. Charitas bene ordinata incipit a seipso. — Quod ampliant in tantum, ut quis ex ordinata charitate magis amet se in ungue pedis quam advesarium in vertice capitis ; quia quis magis sibi quam alteri providere debet. — Unde dolo facere non videtur, qui se plus alio diligit.
  1. Alterius circumventio, alii non præbet actionem.
    Cf. Donatio
    .
  2. Is committit vere, cujus auctoritate vel mandato delictum committi probatur. (Cf. Mandatum.)
    Commodum.
  3. Commodum ejus debet esse, cujus est periculum. — Et : incommoda illum sequi debent, quem et commoda sequuntur. — Nam cui honos, ei onus. — Omne enim commodum cum suo onere pertransit ; et omne incommodum aliquo modo compensandum.
  4. Secundum naturam est, commoda cujusque rei eum sequi, quem sequuntur incommoda.
    Cf. Onus, Damnum, Malitia
    .
    Communitas, Communio.
  5. Commune quod est, meum non est.
  6. In re communi, potior est conditio prohibentis (quia, scilicet, volens non est solus dominus. Sicque in translatione potestatis ad arbitros, requiritur consensus omnium). — Nota tamen aliquid esse commune ut singulis, aliquid ut collegio.
  7. Communio solet excitare discordias, et nemo cogitur in communione persistere.
  8. Quod communiter fit, censetur legitime fieri.
  9. Venit in compensatione, quod non venit in petitione.
    Cf. Dolus, Gravamen, Omnes, Onus
    .
  1. Citatus coram judice incompetenti, non tenetur comparere, si constat de non jurisdictione.
    Cf. Judex
    .
    Concessio.
  2. Concessum dicitur quidquid expresse prohibitum non reperitur.
  3. Quod ob gratiam alicujus conceditur, non est in ejus dispendium detorquendum.
  4. In generali concessione non veniunt ea quæ quis non esset verisimiliter in specie concessurus (nam in generalibus, sicut in obscuris, inspicimus id quod est verisimile ; sicque arctatur generalitas, per præsumptionem intentionis).
    Cf. Donatio, Gratiosa, Generalitas, Negatio, Necessitas, Permissum, Prohibitio, Subrogatio
    .
  5. Conclusio potius attenditur, quam facti narratio.
    Conditio.
  6. Conditio impedita per tertium, legitime habetur pro impleta.
  7. Actus legitimi, conditionem non recipiunt, neque diem (scilicet volunt purum consensum).
  8. Quum non stat per eum ad quem pertinet, quominus conditio impleatur, haberi debet perinde ac si impleta fuisset.
  9. Confessio est probatio omnibus melior ; — et, juxta alios, est regina probationum (qui velit, credat).
  10. Conjecturis non est opus in claris, et præsumptio cedit veritati.
    Cf. Delictum, Expressum, Præsumptio
    .
  1. Consequens qui vult, vult et antecedens.
  2. In consequentiam quæ veniunt, non sunt attendenda ; et sic attendendum est quod principaliter agitur, non quod incidenter. — Multa enim incidenter fieri permittuntur, quæ principaliter denegantur.
    Consensus.
  3. Non consentiens, videtur contradicere.
  4. Scienti (item scire debenti) et consentienti non fit injuria, neque dolus.
  5. Nemo videtur fraudare eos qui sciunt et consentiunt.
    Cf. Factum, Societas, Tacens.
  6. Favorabilior est causa conservationis, quam novæ acquisitionis. — Et facilius constitutum jus retinetur, quam de novo acquiratur.
    Cf. Jura intacta
    .
    Consilium.
  7. Consilii non fraudulenti, nulla obligatio est.
  8. Nullus ex consilio, dummodo fraudulentum non fuerit, obligatur (nemo enim tenetur consilium sequi).
  9. Consilii natura est ut, quamvis excitet ad deliberandum, non tamen obliget ad sequendum.
  10. Consulens de maleficio, non tenetur illi cui, sed illi contra quem consilium dedit. (Cf. Teneri.)
    Consuetudo.
  1. Consuetudo parem vim habet cum lege.
  2. Consuetudo habet vim legis, et legem abolet, et est legum interpretatrix.
    Cf. Factum, Legis interpretatio et mutatio, Mos, Obscura, Traditiones
    .
    Contractus, Conventio.
  3. Contractus ab initio est voluntatis ; et ex post facto, necessitatis. — Quod procedit quidem quando contractus jure sunt perfecti ; secus vero si superveniat fraus et dolus, vel ab eis de consensu partium recedatur.
  4. Contractus ex conventione legem accipere dignoscuntur (nam conventio partium, legem inducit).
  5. Contractus aut totus acceptandus, aut totus repudiandus.
    Cf. Pactum, Successio
    .
  6. In pactis servatur quod initio convenit.
  7. Quæ conveniunt in identitate rationis, per constitutionem juris separari non debent.
  8. Inducta ad unum effectum, non debent contrarium ejus operari.
    Cf. Extrema
    .
  9. Vere dicitur aliquid coram aliquo fieri, etiamsi invitus adsit, modo advertat. — Scire enim, non etiam velle, testis debet.
    Cf. Præsentia, Testis.
  1. Corporis deformitas animi deformitatem ostendit. — Et per signa corporis nobis nota, inquiunt logici, syllogizamus dispositiones animæ nobis ignotas. — « Unde Martialis :
    « Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine luscus (Cf. supra, 4228, etc.),
    Rem magnam præstas, Zoïle, si bonus es. »
  2. Nemo creditur perire volens.
    Culpa.
  3. Culpa non caret, qui se immiscet rei alterius artis et professionis.
  4. Culpa ubi non est, ibi non debet esse onus. — Item culpa ubi non est, nec pœna esse potest (scilicet : debet).
  5. Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intelligitur damnum sentire.
    Cf. Damnum, Delictum, Fortuita, Immixtio, Imperitia, Metus, Opinio, Pœna, Punire, Scire, Teneri.
D
  1. Damnum dedisse videtur, qui occasionem damni dat.
  2. Damnum qui sentit, debet et sentire lucrum ; et e contra.
  3. Damnum quod quis sua culpa sentit, sibi debet, non aliis imputare.
    Cf. Culpa, Officium, Onus.
  1. Dare inutile, vel non dare, paria sunt. — Et paria sunt rem non reddere, vel reddere deteriorem.
  2. Invito beneficium non datur.
  3. Cujus per errorem dati repetitio est, ejus consulto dati donatio est.
    Cf. Donatio
    .
  4. Verbum debet, non semper importat necessitatem.
    Cf. Esse, Facere, Scire
    .
  5. Declarare voluntatem verbis, vel factis, paria sunt.
    Defensio.
  6. Invitus nemo rem cogitur defendere.
  7. Nullus pluribus uti defensionibus prohibetur (etiam contrariis).
  8. Non videtur defendere, non tantum qui latitat, sed et is qui præsens negat se defendere, aut non vult suscipere actionem.
  9. Omnis definitio in jure civili periculosa est, parum est enim ut non subverti possit.
  10. Delegatus non potest subdelegare.
    Delictum.
  11. Delictum in omittendo, levius est quam in committendo. — Nam in committente dolus, in omittente culpa præsumitur ; dolus autem graviorem exigit pœnam quam culpa.
  1. Delictum non præsumitur. — Et ubi alia conjectura sumi potest, non est delictum præsumendum.
  2. Delictum personæ non debet in detrimentum ecclesiæ redundare.
    Cf. Æstimatio, Culpa, Donatio, Frequentia, Melior, Pœna
    .
  3. Demonstrari aliquam rem vel personam in præsentia, vel proprio et vero nomine nuncupari, paria sunt.
  4. Ubi datur scientia et certitudo, ibi denuntiatio non est necessaria.
  5. Generi per speciem derogatur (quod tamen fallit in privilegiis, quia semper valet primum).
    Deus.
  6. Semel Deodicatum, non est ad usus humanos ulterius transferendum. — Unde : non solum in proprietatem, sed etiam in usum laicorum transire non debent res consecratæ.
  7. Dei voluntas est semper subintelligenda.
    Cf. Votum
    .
  8. Dictum unius, dictum nullius. — Unde : testis unus, testis nullus.
  9. Quod differtur, non aufertur.
  10. Quod jus reprobat per dissensum, approbat per consensum.
  11. Omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem dissolvitur.
  1. Ditari quis non debet alieno bono.
  2. Diversorum diversum est judicium. (Cf. Conventio).
  3. Divinare nemo tenetur.
    Dolus.
  4. Dolus malus est omnis calliditas, fallacia, machinatio ; ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum.
  5. Dolo facere præsumitur, qui facit quod facere non debuit. — Item : in faciente rem prohibitam a lege, semper præsumitur dolus et malus animus.
  6. Nullus videtur dolo facere, qui suo jure utitur.
  7. Dolus cum dolo compensatur (intellige : in civilibus). — Et paria delicta, mutua compensatione tolluntur.
    Cf. Charitas, Consensus, Contractus, Delictum, Habere, Fraus, Ignorantia, Lex, Magistratus, Mandatum, Opus, Petere, Possessio, Successio, Vis
    .
    Donatio.
  8. Cujus est donandi, eidem et vendendi et concedendi jus est.
  9. Donari videtur, quod nullo jure cogente conceditur.
  10. Donare est perdere (intellige præsertim si donatio fiat indignis).
  11. Donando immense, jus præsumit aliquam circumventionem.
  1. Donare suum nemo præsumitur. — Unde : donatio non præsumitur, sed potius error. — Tamen donatio potius præsumitur quam delictum.
    Cf. Dare
    .
    Dubium.
  2. Dubius ab ignorante non distat. (Cf. Ignorantia).
  3. Facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem sunt interpretanda.
  4. In re dubia benigniorem interpretationem sequi ; non minus justum est quam tutum.
  5. Verba obscura vel dubia, interpretanda sunt contra proferentem (quia apertius potuit dicere).
  6. In dubio, quilibet præsumitur elegisse viam per quam dispositio sua sit utilis et habeat effectum ; non autem ut impugnari possit et redigi ad nihilum.
  7. In dubiis, sequendum quod est minimum. — Nam contra eum qui legem potuit apertius dicere, interpretatio est facienda.
    Cf. Interpretatio, Ignorantia, Obscura, Præsumptio, Verba
    .
E
  1. Electio unius, est aliorum reprobatio. — Et reprobatio unius ex duobus propositis, videtur includere approbationem alterius.
  2. Eligendo unum e contrariis, alteri renuntio.
    Cf. Inclusion, Negatio
    .
  1. Errans, non amittit rem suam.
    Cf. Donatio, Expensa
    .
  2. Esse, vel esse debere, paria sunt.
  3. Essentia rei debet dari, ut qualitati sit locus.
    Exceptio.
  4. Exceptio debet esse de regula.
  5. Exceptio ubi non reperitur posita, non est a regula recedendum.
  6. Exceptio firmat regulam, in contrarium.
  7. Exceptio dicitur legitima, quæ non eliditur replicatione (v. g. furoris, vel metus).
  8. Exceptionem objiciens, non videtur de intentione adversarii confiteri (si enim ex propositione hujusmodi exceptionis resultaret confessio, ipsa produceret duos effectus contrarios : scilicet affirmationem et negationem).
  9. Ubi actio tempore tollitur, perpetuo durat exceptio.
    Cf. Mora
    .
  10. Exemplis non est judicandum, sed legibus.
    (Cf. Exempla.)
  11. Exheredatio :
    « Bis septem ex causis exhæres filius esto :
    Si patrem feriat vel maledicat ei ;
    Carcere detrusum si negligat, aut furiosum ;
    Criminis accuset, vel paret insidias.
    Si dederit damnum grave, si nec ab hoste redemit ;
    Testarique vetet, se societque malis ;
    Si mimos sequitur, vitiatve cubile parentis,
    Si mutet fidem ; filia, si meretrix. »
  1. Quæ a jure communi exorbitant, nequaquam sunt ad consequentiam trahenda.
  2. In principali causa, probabilis error excusat ab expensarum condemnatione ; sed in causa appellationis, indistincte victus condemnatur victori in expensas.
    Expressum.
  3. Expressum dicitur illud quod subintelligitur a jure.
  4. Expressum dicitur, quod ex mente et conjecturis necessario colligitur.
  5. Expressum dicitur, quod sub ratione comprehenditur.
  6. Expressum dicitur, quod continetur sub generalitate verborum.
  7. Expressa nocent, non expressa non nocent.
  8. Quoties idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum accipiatur quæ rei gerendæ aptior est.
  9. Expressum ubi reperitur, non sufficit tacitum neque præsumptum.
  10. Expressi major est vis, quam taciti.
    Cf. Interpretatio, Ratio, Velle, Verba
    .
  11. Extensio fit casus unius ad alium quando paritas est rationis. — Et ubi eadem est ratio adæquata, ibi eadem currit legis dispositio. — Item : Dispositum in uno æquiparatorum, censetur dispositum in altero (excipe de canonicis, in pœnalibus ; in quibus non fit extensio de casu ad alium, licet aedem ratio procedat).
    Cf. Gratiosa
    .
  1. Extrema omnia sunt vitiosa. — Et ex duobus contrariis, fit medium optimum.
F
    Facere, Factum.
  1. Facere per se videtur, qui per alium facit. — Et ille intelligitur facere, cujus nomine vel vice fit.
  2. Facere, vel facto auctoritatem præbere, paria sunt. — Nam nostra omnia facimus, quibus auctoritatem nostram impertimur.
  3. Facere non dicitur, qui causam ad finem non perduxit. — Et factum non reputatur id quod non habuit effectum.
  4. Qui non facit quod facere debet, videtur facere adversus ea quæ non facit ; et qui facit quod facere non debet, non videtur facere id quod facere jussus est.
  5. Qui non facit quod debet, non recipit quod oportet.
    — Sic comicus :
    « Si pergis dicere quæ vis, audies quæ non vis
    . »
  6. Facta multa tenent, quæ a principio fieri prohibentur.
  7. Facta non præsumuntur, nisi probentur.
  8. Factum præsumitur quod fieri consuevit.
  9. Facta de facto, etiam sunt revocanda de facto.
  10. Facto, non minus quam verbo, consensus elicitur ; et ratificatio.
  1. Plus est facto exprimere, quam verbo. — Nam voluntas facto magis quam verbis declaratur.
  2. Factum non dicitur, quod non durat factum (intellige : quando actus habet tractum successivum). — Paria enim sunt non facere, et in facto non perseverare.
  3. Factum quod non relevat, fieri non debet.
  4. Non dicitur factum, quod legitime non fit.
  5. Factum contra jus, pro non facto habetur. — Et factum quid non fuisse, vel nulliter factum, paria sunt.
  6. Factum legitime, retractari non debet ; licet casus postea eveniat a quo non potuit inchoari.
    Cf. Declarare, Verba
    .
  7. Falcem in messem alienam quis ponere non debet.
  8. Multa falsa sunt probabiliora veris.
  9. Familiaritas nimia parit contemptum.
    Favor.
  10. Favores convenit ampliari, et odia restringi.
  11. Favori suo quilibet renuntiare potest.
  12. Inducta in alicujus favorem vel utilitatem, non debent in ejus odium vel læsionem retorqueri.
  13. Favor est proprie contra jus commune.
  14. Favore quod conceditur, non retorquetur in odium. — Et quod in utilitatem est introductum, non debet in odium retorqueri (nisi quis in legem ipsam pecca verit, et ex concessarii culpa retorqueatur).
  1. Inducta in odium, in favorem redandare non debent.
    Cf. Gratiosa, Obscura, Privilegium, Legis interpretatio, Tacens
    .
    Fides.
  2. Fides non servetur ei qui eamdem fidem frangit (quod habet locum etiam si in minimo fides deficiat).
  3. Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se præstitam servare recusat. — Non minus adstrictus est dominus vasallo, quam econtra vasallus domino suo (et sicut vasallus privatur feudo propter infidelitatem commissam erga dominum, ita dominus privatur superioritate).
  4. Bona fides tantumdem possidenti præstat, quantum veritas ; quoties lex impedimento non est.
  5. Qui contra jura mercatur, bonam fidem præsumitur non habere (quia possidens contra jus commune, censetur malæ fidei ; et ideo non præscribit. — Et propter ea, juris ignorantia non excusat in præscriptionibus sicut nec in usucapionibus). — Nam fides mala concluditur : eo quod aut sciebat a jure prohibitum, et tunc patet ; aut ignorabat, et tunc mala fides præsumitur.
  6. Fidei commissum pro infecto haberi debet (in foro).
  7. Per fictionem juris veritas non confunditur, nec deletur.
    Cf. Possessio, Præscriptio, Semel
    .
    Finis.
  1. Finis est primus in intentione, et ultimus in executitione.
  2. De fine cui competit judicare, convenit etiam judicare de mediis.
  3. Habito fine, de mediis non curatur. — Neque obtento fine, amplius attendi debent media ordinata ad illum finem.
  4. Finis actus est exspectandus. — Et a fine res denominatur.
    Cf. Actus, Facere, Proœmium
    .
    Forma.
  5. Forma dat esse rei. — Unde : mutata forma, tota res mutata et extincta censetur.
  6. Forma ad unguem est servanda ; et si deficiat in minimo, actus corruit. — Unde : in formis non admittitur æquipollens. — Item : forma est de genere indivisibilium. (Cf. Actus, Contractus, Testamentum.)
  7. Non tenetur quis de casibus fortuitis ; nisi culpa vel mora præcesserit casum. (Cf. Mora.)
  8. Fraus et dolus nemini debent patrocinari.
    Cf. Consensus, Contractus, Dolus, Necessitas
    .
  9. Propter frequentiam delinquendi augetur pœna.
  10. Frustra legis auxilium invocat, qui committit in legem.
  11. Frustra precibus impetratur quod a jure communi conceditur.
    Cf. Actus frustratorius, Fides, Lex
    .
    Furiosus.
  1. Furiosus absentis loco est.
  2. Furiosi, vel ejus cui bonis interdictum sit, nulla voluntas est.
G
  1. Geminatio verborum inducit enixam voluntatem legislatorum.
    Cf. Actus geminatus
    .
    Genus, Generalitas.
  2. Generalis locutio comprehendit omnia.
  3. Posito genere, ponitur et quælibet ejus species.
  4. Tantum valet gentis quo ad omnia, quantum species quo ad specialissima.
  5. Legis quod sub generalitate continetur, dicitur esse in lege expressum. — Genus enim includit omnes species. — Unde generalis prohibitio etiam minima comprehendit. — Nam omne qui dicit, nihil excludit.
  6. In generali concessione non veniunt ea quæ non esset quis verosimiliter concessurus.
    Cf. Concessio, Derogatio, Expressum, Species, Verba generalia
    .
    Gratiosa.
  7. Quod ob gratiam alicui conceditur, non est in ejus dispendium detorqnendum.
  1. Quod alicui gratiose conceditur, trahi non debet ab aliis in exemplum (quia licet in favorem alicujus personæ recedatur a dispositione juris communis, non sequitur quod iste discessus debeat extendi ad casus similes).
  2. Gratis quod fit, non debet ad necessitatem deduci.
    Cf. Concessio, Favor
    .
    Gravamen.
  3. Gravare non possum quem non honoro. — Ratio, quia succedit in onere, qui in honore substituitur.
  4. Gravare non dicitur, juste faciens. — Et jure suo qui utitur, nemini facit injuriam.
  5. Gravatus in uno, in alio debet relevari.
    Cf. Incommodum, Onus
    .
H
  1. Paria sunt rem non habere, vel habere inutilem. — Et non habere remedium, vel habere inane, paria sunt.
  2. Semper qui dolo fecit quominus haberet, pro eo est habendus ac si haberet.
  3. Nemo plus commodi hæredi suo relinquit, quam in se habuit. — Item non debeo melioris conditionis esse, quam auctor meus a quo jus in me transit.
    Cf. Jus, Negatio, Succesio
    .
  1. Ubi homo non possidet, lex supplet.
  2. Homo homini lupus.
  3. Aliorum honores, aliis non debent esse occasio nocendi. — Unde : privilegium unius litigantium transit ad alterum.
    Cf. Actor, Gravamen
    .
I
    Ignoratia.
  1. Ignorans, non dicitur negligere nec contemnere jus suum (neque ratificare). — Unde : non censetur quis renuntiare juri quod ignoravit.
  2. Ignorantia facti, non juris, excusat.
  3. Quum quis in jus succedit alterius, justam ignorantiae causam censetur habere. (Cf. Dubium, Pœna.)
  4. Non potest videri improbus, qui ignorat quantum solvere debeat.
  5. Nemo videtur dolo exsequi, qui ignorat causam cur non debeat petere.
  6. Ignorantia juris, præcipue naturalis, non excusat (et ideo par est ibi pœna scienti et ignoranti).
  7. Ignoranti dubius comparatur. — Nam nescire et dubitare, paria sunt (limita quando dubitans tenetur inquirere, et de facili potuit certificari).
  1. Ignorantes ligari nolumus (intellige ignorantem delictum ; de pœna enim, ignoratio legis non salvat).
  2. Ignorantia præsumitur, nisi scientia probetur.
    Cf. Dubius, Præsumptio, Pœna, Scrire
    .
  3. Quod latenter, aut per vim, aut illicite introductum est, nulla debet stabilitate subsistere.
  4. Non est sine culpa qui rei quæ ad eum non pertinet se immiscet (quia debet, quod suum non est, aliis relinquere). — Exemplificare potes hanc regulam in imperito medico et judice. Nam qui est in culpa, se miscendo, tenetur de casu.
  5. Impedimentum scire, et scire posse, paria sunt.
  6. Non præstat impedimentum, quod de jure non sortitur effectum.
  7. Imperitia, culpæ adnumeratur. (Cf. Immiscere se.)
    Impossible.
  8. Impossibile censetur, quod pendet a Principis voluntate (intellige : quando princeps regulariter illud concedere non consuevit ; quamvis ex plenitudine potestatis potuisset. Longe quidem aliter, si consuevisset princeps illud de facili indulgere ; tunc enim id venit considerandum, et possibile judicabitur : adeo ut alicui imputari poterit si illud non impetravit).
  9. Ad impossibile nemo tenetur.
  1. Nemo potest ad impossibile obligari.
    Unde :
    « Ultra posse meum non me lex justa coegit,
    Nec putat esse reum qui totum posse peregit. »
  2. Impossibile, includit naturam et mores.
  3. Impossibilitas facti, sicut a principio annullat obligationem, ita et ex post facto elidit.
  4. Impossibilium et valde difficilium, idem est judicium.
  5. Impossibilium nulla obligatio est.
    Impugnare.
  6. Ex eo non debet quis fructum consequi, quod nisus est impugnare (intellige de impugnatione cum perseverantia).
  7. Non debet quis impugnare id ex quo fructum consequittur.
    Imputatio.
  8. Quod per me non stat, mihi non debet imputari.
  9. Imputari non debet ei per quem non stat, si non faciat quod per eum fuerat faciendum (intellige de eo qui ad opus processit quantum in eo fuerat).
    Cf. Impossibile, Invitus, Negligentia, Paritas, Præsumptio, Teneri
    .
  10. Inclusio unius, est exclusio alterius.
    Cf. Electio
    .
  11. Incommoda eum sequi oportet, quem commoda et utilitates sequuntur.
    Cf. Commodum, Gravamen, Legis mutatio, Onus
    .
  1. Indefinita æquipollet universali.
  2. Indulgentia non perimit jus competens ex possessione præterita.
    Cf. Benignitas, Legis interpretatio
    .
  3. Infamibus portæ non pateant dignitatum (quia infamia ab honestorum cœtu segregat ; et ideo non solum impedit præfici, sed etiam removeri facit a dignitatibus habitis).
  4. Inferior non potest tollere legem superioris.
    Injuria.
  5. Scienti et volenti non fit injuria.
  6. Injuria dici non potest, ubi est juris auctoritas.
  7. Qui jure suo utitur, nemini facit injuriam.
    Cf. Dolus, Gravamen, Jus
    .
  8. Ocularis inspectio, excellentissima probatio est.
  9. Instituere qui potest, destituere valet.
    Intellectus, Interpretatio.
  10. Intellectus absurdus est vitandus.
  11. Quæ in testamento ita scripta sunt, ut intelligi non possint ; perinde sunt ac si scripta non essent.
  12. Interpretari legem ejus est ; cujus est condere, et gratiam facere.
  13. Interpretatio facienda est juxta mentem disponentis ; vel hac deficiente, juxta verisimillima.
  14. Interpretatio facienda est ne dispositio fiat illusoria.
  1. Interpretatio sumenda est cui verba respondent.
  2. Contra eum qui legem potuit apertius dicere, interpretatio fieri debet (quia fuit in potestate legem ferentis, mentem suam apertius declarare ; quod si non fecit, non censetur voluisse me ligare). Sicque interpretatio fiat contra proferentem verba.
    Cf. Absurdum, Benignitas, Consuetudo, Dubium, Expressum, Extensio, Fides, Impedimentum, Indulgentia, Injuria, Legis interpretatio, Libertas, Mens, Obscurum, Paritas, Præsumptio, Ratio, Velle, Verba
    .
    Intentio. Cf. Exceptio, Mens, Verba, Præsumptio, etc.
  3. Utile non debet per inutile vitiari (dummodo utile sit separabile ab inutili).
    Cf. Paritas
    .
    Invitus.
  4. Qui invitus servit, rem et meritum perdit.
  5. Qui invitus offendit, non est el imputandum.
    Cf. Coram, Dare, Defensio
    .
J
    Judex, Judicium (Sententia).
  1. Nemo judex est in propria causa.
  2. Judicis sententia, præcepti vim sortitur.
  3. Judex per seipsum debet recitare sententiam (nisi sit episcopus, sive superior).
  1. Judex debet judicare secundum allegata et probata.
  2. Res judicata, pro veritate accipitur.
  3. Ea quæ fiunt a judice, si ad ejus non spectant officium, viribus non subsistunt. (Cf. Competens.)
  4. Extra territorium jus dicenti, non pareatur.
  5. In dubio juris, sententiam fert judex pro eo qui meliores probationes attulit (non enim sola juris certitudine, vel evidentibus facti probationibus, ad jus dicendum debet judex induci).
  6. Pro judice semper jura præsumunt.
  7. Res judicata pro veritate habetur ; et facit rem notoriam, et de albo nigrum. — Attende sententiam nullam, non esse sententiam. — Limita etiam in sententia notorie injusta, quæ nunquam transit in judicatum. — Injustitia enim notoria, æquiparatur notoriæ nullitati.
    Cf. Actor, Mandatum, Nemo, Persona, Reus, Solutio
    .
    Juramentum.
  8. Juramentum contra bonos mores præstitum, obligatorium non est.
  9. Juramentum induit naturam actus cui adnectitur.
    Jus.
  10. Quæ contra jus fiunt, debent utique pro infectis haben (intellige in his quæ de jure sortiuntur effectum).
  1. Ea quæ fiunt contra jus et æquitatem, tirmitatem habere non debent.
  2. Jus speciale facilius tollitur quam commune.
  3. Melius est intacta jura servare, quam post vulneratam causam remedium quærere. (Cf. Conservatio.)
  4. Jure dantis
  5. confirmato, confirmatur
    resoluto, resolvitur
    jus accipientis.
  6. Juri suo quilibet renuntiare potest.
  7. Absurdum est plus juris habere eum cui legatus est fundus, quam hæredem aut ipsum testatorem si viveret.
    Cf. Arbitrium, Dissensus, Dolus, Exorbitare, Expressum, Frustra, Habere, Ignorantia, Indulgentia, Lex, Pœna, Ratio, Resolutio, Voluntas
    .
L
    Lex.
  1. Erubescimus quum sine lege loquimur.
  2. Frustra legis auxilium invocat, qui committit in legem.
  3. Certum est quod is committit in legem, qui, legis verba complectens, contra legis nilitur voluntatem (quia etsi non offendat verba edicti, offendit tamen mentem).
  4. Non dicitur factum, quod legitime non fit.
  5. Factum legitime, retractari non debet ; licet casus postea eveniat a quo non potuit inchoari (non enim potuit corrumpi aut commutari, superveniente dolo, quod recte transactum est).
  1. Legem quærere ubi est ratio naturalis, est infirmitas intellectus.
  2. Scire leges, non hoc est verba earum tenere ; sed vim ac potestatem. — Nam plerumque dum verborum proprietas attenditur, sensus veritatis amittitur.
  3. Leges nihil frustra faciunt. — Nam lex non debet habere unam syllabam superfluam.
  4. Leges non solent quem duplici onere gravare.
  5. Legis præcepto obtemperans, consulte agit. — Nam legis factum, excusat hominis negligentiam. — Et sub clypeo legis nemo decipi dicitur.
  6. Legis verba cui non conveniunt, non convenit ejus dispositio. — Vel : verba ubi non conveniunt, dispositio non habet locum.
  7. Legis ratione cessante, cessat quoque ejus dispositio. (Cf. Ratio, Proœmium.)
  8. Legis casus ubi est, cessat omnis disputatio.
  9. Legum correctio est vitanda. — Et in dubio, legum correctio non est facienda. (Cf. Legis mutatio.)
  10. Mitius agitur cum lege quam cum homine.
  11. Lex ubi non distinguit, nec nos distinguere debemus.
  12. Non debet aliis legem imponere, qui ipsam negligit observare. — Et legem quam quis aliis præcripsit, ipse eamdem servare tenetur. — Nam : « Patere legem quam ipse tulisti. »
  13. Lex disponere non dicitur illud quod supponit.
  1. Jubeat lex, non suadeat.
  2. Lex si duplici nititur ratione, quamvis alia deficiat, sustinetur tamen decisio propter alteram.
  3. Lex si aliud voluisset, expressisset. — Nam lex id noluisse præsumitur quod, quum exprimere potuisset, non expressit.
  4. Lex non debet habere unam syllabam superfluam et vacuam.
    Cf. Actum, Auctoritas, Consuetudo, Exemplum, Extensio, Forma, Frustra, Generalitas, Ignorantia, Inferior, Necessitas, Prohibitio, Ratio, Verba
    .
    Legislatio.
  5. Æquum est ab omnibus probari quod ad omnibus debet servari.
  6. Lex est constitutio populi, secundum quam majores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.
  7. Lex proprie primo et principaliter respicit ordinem ad bonum commune. Ordinare autem aliquid in bonum commune, est vel totius gentis, vel alicujus gerentis vicem totius multitudinis. Et ideo condere legem, vel pertinet ad totam multitudinem, vel ad personam publicam quæ totius multitudinis curam habet ; quia, ut in omnibus aliis ; ordinare in finem est ejus cujus est proprius ille finis.
  1. Sicut nihil constat firmiter secundum rationem speculativam, nisi per reductionem ad principia indemonstrabilia ; ita firmiter nihil constat per rationem practicam, nisi per ordinationem ad ultimum finem, qui est bonum commune. Quod autem hoc modo ratione constat, legis rationem habet.
  1. Sicut in ratione speculativa, ex indemonstrabilibus naturaliter cognitis producuntur conclusiones diversarum scientiarum quarum cognitio non est nobis naturaliter indita, sed per industriam rationis inventa ; ita etiam ex præceptis legis naturalis, quasi ex quibusdam principiis communibus et indemonstrabilibus, necesse est quod ratio humana procedat ad aliqua magis particulariter disponenda ; et istæ particulares dispositiones, adinventæ secundum rationem humanam, dicuntur leges humanæ, observatis aliis conditionibus.
  2. Ratio practica est circa operabilia, quæ sunt singularia et contingentia ; non autem circa necessaria, sicut ratio speculativa. Et ideo leges humanæ non possunt illam infallibilitatem habere quam habent conclusiones demonstrativæ scientiarum. Nec oportet quod omnis mensura sit omnino infallibilis et certa, sed secundum quod est possibile in genere suo.
  3. De his potest homo legem facere, de quibus potest judicare ; judicium autem hominis esse non potest de interioribus actibus, qui latent, sed solum de exterioribus motibus qui apparent.
  4. Per hoc quod aliquis incipit assuefieri ad vitandum mala et adimplendum bona, propter metum pœnæ, perducitur quandoque ad hoc quod delectabiliter et propria voluntate hoc faciat. Et secundum hoc, lex, etiam puniendo, perducit ad hoc quod homines sint boni.
  1. Quum quilibet homo sit pars civitatis, impossibile est quod aliquis homo sit bonus nisi sit bene proportionatus bono communi.
  2. Lex humana dicitur aliqua permittere, non quasi approbans, sed quasi ea dirigere non potens.
  3. Multa diriguntur lege divina, quae dirigi non possunt lege humana ; plura enim subduntur causæ superiori, quam inferiori. Unde hoc ipsum quod lex humana non se intromittit de his quæ dirigere non potest, ex ordine legis æternæ provenit. Secus autem esset, si approbaret ea quæ lex æterna reprobat. Unde ex hoc non habetur quod lex humana non derivetur a lege æterna, sed quod non perfecte eam assequi possit.
  4. Melius est omnia ordinari lege, quam dimitti judicum arbitrio.
  5. Præceptum legis quum sit obligatorium, est de aliquo quod fieri debet ; quod autem aliquid debeat fieri, hoc provenit ex necessitate alicujus finis. Unde manifestum est quod de ratione præcepti est ut importet rationem ad finem ; in quantum scilicet illud præcipitur, quod est necessarium vel expediens ad finem.
  6. Agenda sub præcepto non cadunt, nisi in quantum habent aliquam debiti rationem.
  7. Sicut in scientiis speculativis inducuntur homines ad assentiendum conclusionibus per media syllogistica ; ita etiam in quibuslibet legibus homines inducuntur ad observantias præceptorum per pœnas et præmia. Videmus autem in scientiis speculativis quod media proponuntur auditori secundum ejus conditionem.
    Legis interpretatio.
  1. In dubiis præferenda benignior interpretatio.
  2. Quum occurrit ambigua vox, ea significatio accipienda potius quæ vitio caret.
  3. Accipienda significatio quæ rei gerendæ aptior.
  4. Optima interpres legum, consuetudo (sive usus antecedens).
  5. Priores leges ad interpretationem posteriorum sunt trahendæ ; et vicissim posteriores ad priores referendæ, nisi contrariæ sint.
  6. Utiles rei publicæ leges, extendendæ sunt et adjuvandæ interpretatione.
  7. Verba legis cum affectu accipienda.
  8. Quæ in favorem alicujus sunt constituta, adversus eum non sunt interpretanda.
  9. Quum quid in præteritum indulgetur, in futurum vetari censetur.
  10. Supplere legem deficientem, ejusdem est, cujus est interpretari.
  11. Confugiendum a lege scripta ad consuetudinem, et e converso.
  12. Confugiendum est a facto simili ad simile factum, et legem de eo.
  13. Abusus non est consuetudo ; unde si quid contra rationem juris est receptum, non producendum est ad consequentiam.
  1. Nulla ratio juris, aut æquitatis benignitas, patitur ut quæ salubriter pro salute hominum introducuntur, ea nos duriori interpretatione, contra ipsorum commodum, perducamus ad severitatem.
    Cf. Æquitas, Benignitas, Conjectura, Exempla, Extensio, Frustra, Interpretatio, Præsumptio
    .
    Legis exceptiones.
  2. Qui committit adversus legem et sensum ejus primarium et obvium, potest excusari :
  3. Si æquitas lege oppugnetur ; multo magis, si jus naturale.
    Si sit princeps, qui solvit legem a se conditam ; quamquam decet auctorem legis ipsum parere sibi.
    Si nondum lex sit satis promulgata.
    Si jus singulare sit introductum.
    Si lex alia lege aut cousuetudine sit abrogata.
    Si lex sit personalis, et minime pertineat ad ipsum.
    Si quis jus ignoret, sitque minor, aut furiosus.
    Si qui legem tulit, non habeat ferendi potestatem.
    Si aliter inter partes convenerit.
    Si causa legem antecesserit.
    Si ratio legis in aliquo facto cesset : ut quum in perniciem tendit quod in favorem est constitutum
    .
    Legis mutatio.
  4. Ejusdem est mutare legem, cujus est condere.
  5. Nihil facile mutandum ex solemnibus ; sed potius æquitate subveniendum, quando est opus.
  1. Si quid incommodi a lege manat, non ideo mutanda ; sed tantummodo si plus inde oriatur incommodi quam commodi.
  2. Non est inducenda consuetudo mutandi leges (sic dicimus gallice : Ordre, contre-ordre ; désordre).
  3. Non ideo abroganda lex, si aliquoties sit læsura nisi emendetur.
  4. Ea quæ sunt artis, habent efficaciam ex sola ratione ; et ideo ubicumque melioratio occurrit, est mutandum quod prius tenebatur. Sed leges habent maximam virtutem ex consuetudine, et ideo non sunt de facili mutandæ.
  5. Deo et legi committenda plurima.
    Legis dispensatio.
  6. Tunc in præceptis debet fieri dispensatio quando occurrit aliquis particularis casus in quo, si verbum legis observaretur, contrariaretur intentioni legislatoris.
  7. Legata firma non sunt, quamdiu durat vita legantis.
  8. Liberi pietatem parentibus, non operas debent.
  9. Nemo liberalis nisi liberatus. (Cf. Bona.)
  10. Quoties dubia est interpretatio libertatis, secundum libertatem respondendum erit.
    Cf. Reus.
    Licitum.
  11. Non omne quod licet, honestum est.
  1. Cui licet quod est plus, licet utique quod est minus. — Unde : in licitis argui potest de majori ad minus.
    Cf. Necessitas, Plus, Permissum, Posse, Prohibitio
    .
  2. Locupletari nemo debet cum alterius jactura.
M
  1. Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit.
    Malitia.
  2. Majus cui conceditur, et minus concedi videtur.
    Cf. Licitum
    .
  3. Semel malus, semper præsumitur malus (scilicet donec de emendatione appareat ). — Nam præsumitur ex præterito, circa præsens et futurum (interdum etiam ex præsenti, circa præteritum). — Item metuitur crimen parentis in filio.
  4. Ex malitia sua nemo debet commodum reportare.
  5. Malorum mores, animi infirmitas non excusat.
    Mandatum.
  6. Mandatum exspirat morte mandantis.
  7. Quod quis mandate facit judicis, dolo facere non videtur ; quum habeat parere necesse (intellige quando judex aliquid mandat, officium suum exercendo).
  1. Sententia lata pro, vel contra delinquentem, operatur in mandante ratum habente.
    Cf. Committere, Ratihabitio, Servus
    .
  2. In speciebus et artificiis, medium inspicimus ; in quantitatibus autem, inspicimus quod est minimum.
    Cf. Extrema, Finis
    .
  3. Nemo ex suo delicto meliorem suam conditionem facere potest.
  4. Nemo, persequendo, deteriorem causam, sed meliorem, facit.
  5. Mendacium in uno dicens, in omnibus præsumitur dixisse.
  6. Quæ non sunt de mente, nec habent eumdem effectum.
    Cf. Actus, Expressum, Interpretatio, Lex, Legis dispensatio, Ordo, Ratio, etc
    .
    Metus.
  7. Quæ metu levi geruntur, non reputantur metu gesta.
  8. Metus ilium non excusat, qui sua culpa incidit in metum.
    Cf. Timor
    .
  9. Meum quod est, amplius meum fieri non potest.
  10. De minimis non curat prætor. (Cf. Dubium, Generalitas.)
  11. Minus cui prohibetur, multo magis id quod majus est interdicitur. — Nam minus, semper inest in eo quod plus est.
    Cf. Majus, Licitum, Plus, Solutio
    .
    Mora.
  1. Mora sua cuilibet est nociva (tenetur enim morosus de casu fortuito).
  2. Nulla intelligitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est.
  3. Non est in mora, qui potest exceptione legitima se tueri (morosus enim dici non potest nisi qui scit, vel scire debet, se debere).
    Cf. Fortuita
    .
  4. Morem antiquorum qui non servat, non servat honorem eorum.
    Cf. Consuetudo
    .
    Mutatio.
  5. Mutare consilium quis non potest, in alterius detrimentum.
  6. Etsi nihil facile mutandum est in solemnibus, tamen ubi æquitas evidens exposcit, subveniendum est.
    Cf. Legis mutatio
    .
    N
  7. Quod naturaliter non potest fieri, non potest fieri secundum legem positivam et ejus ordinationem.
    Necessitas.
  8. Necessaria ad unum, conceduntur illi cui conceditur illud unum.
  9. Quæ necessitas extorquet, in legem trahenda non sunt.
  1. Necessitas legi non subjacet.
  2. Necessitas facit licitum quod de jure non est licitum.
  3. Qnod non est licitum in lege, necessitas facit licitum.
  4. Ex necessitate quæ fiunt, non dicuntur fieri in fraudem.
  5. Lex non debet succurrere ei qui in necessitate se posuit.
  6. In argumentum trahi nequeunt, quæ propter necessitatem aliquando sunt concessa.
  7. Quæ propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi.
    Cf. Debet
    .
    Negatio.
  8. Negativa plus negat, quam affirmativa affirmet.
  9. Quod de uno negatur, de alio concessum esse videtur.
  10. Negligentia nunquam alicui debet imputari, ubi diligentia nihil proficeret.
  11. Nemo dat quod non habet. — Unde : nemo plus juris in alium transferre potest, quam ipse in se habeat.
  12. Nemo videtur eligere viam per quam judicium suum subvertatur.
  13. Nescire, vel non posse, paria sunt.
  14. Nihil et inutile, æquiparantur.
    Cf. Parum
    .
  1. Ejus est nolle, qui potest velle.
    Cf. Velle
    .
    Nominatio.
  2. Nominatio sæpe probat qualitatem.
  3. Prior nominatio majorem dignitatem arguit.
    Cf. Demonstrari, Ordo
    .
  4. Non entis, nullæ sunt proprietates. — Et nullum quod est, nullum producit effectum.
  5. Non entis et non apparentis, idem est judicium ; et paria sunt rem non esse, et non apparere.
  6. Non esse et non posse probari, paria sunt. — Et paria sunt non esse, vel reperiri non posse.
  7. Non fieri, vel esse nullum, paria sunt. — Et non fieri, vel non sortiri effectum, paria sunt.
  8. Non fieri, et inutiliter fieri, paria sunt. — Et non fieri, vel ita fieri quod factum non duret, paria sunt. — Nam factum non dicitur quod non durat factum. — Item non fieri, vel invalide fieri, paria sunt.
    Cf. Apparens
    .
  9. Non omnia quæ licent, honesta sunt.
  10. Quæ de novo emergunt, novo indigent auxilio.
    Cf. Remedium
    .
  11. Nullum ab initio, non convalescit ex tempore. — Et nullum quod est, confirmari non potest.
    Cf. Non ens, Non fieri, Tempus
    .
O
    Obscura.
  1. Quum sunt partium jura obscura, reo favendum est potius quam actori. — Nam satius est impunitum relinquere facinus nocentis, quam innocentem damnare.
  2. In obscuris, minimum est sequendum.
  3. Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.
  4. Quod factum est, quum in obscuro sit, ex affectione cujusque capit interpretationem.
    Cf. Conjectura, Dubium, Interpretatio
    .
  5. Religio est inter Deum et hominem, obedientia inter prælatum et subditum, reverentia inter majorem et minorem.
  6. Quæ occulte et clandestine fiunt, suspicione non carent. — Sicut a contrario, quæ in conspectu aliorum et palam fiunt, sunt ab omni sinistra suspicione aliena.
    Odium.
  7. Non debet aliquis, alterius odio prægravari.
  8. Odia restringenda sunt, et favores ampliandi.
    Cf. Afflictio, Gravamen, Onus, Pœna, Privilegium
    .
  9. Offendens in uno, factus est omnium reus.
    Officium.
  10. Officium suum nemini debet esse damnosum.
  1. Factum a judice quod ad officiam ejus non pertinet, ratum non est.
    Cf. Competens, Judex
    .
    Omnes.
  2. Quod omnes tangit, ab omnibus debet comprobari.
  3. Cujus effectus omnibus prodest, ejus et partes ad omnes pertinent.
  4. Illud dicuntur omnes facere, quod facit major pars.
    Cf. Approhatio, Communitas, Pars
    .
    Onus.
  5. Onus qui sentit, debet sentire etiam commodum. (Et contra). — Rationi enim congruit ut succedat in onere qui substituitur in honore. — Unde :
    « Commoda qui sentis, jungas onus emolumentis. »
  6. Non est ferendus qui lucrum amplectitur, onus autem subire recusat (itemque qui non sentit onus, non sentiat commodum).
  7. Onus adjectum rei, facit ut res transeat cum illo. — Nam res transit cum suo onere, ad quemcumque vadat.
    Cf. Commodum, Culpa
    .
  8. Culpa in opere, dolus inanimo, opinio in qualitate præfertur veritati.
  9. Opposita juxta se posita, magis elucescunt.
  1. Ordo verborum designat ordinem intellectus. — Et ex ordine scripturæ, intentio dignoscitur disponentis. — Unde : prior descriptus, dicitur dignior ; et præcedere debet.
    Cf. Nominatio, Præcedentia
    .
P
    Pactum.
  1. Pactum rumpit leges.
  2. Ex nudo pacto, etiam juxta contractum, non oritur actio ; nisi sit vallatum stipulatione.
    Cf. Accessorium, Contractus, Conventio, Placere, Voluntas
    .
    Papa.
  3. Coram Papa, non fit simonia.
  4. Ubi est Papa, ibi est curia romana.
    Paritas.
  5. Par in parem non habet imperium.
  6. In pari causa, melior est conditio prohibentis. (Cf. Possessio, Prohibitio.)
  7. Paria sunt non facere, et in facto non perseverare.
  8. Factum quid non fuisse, vel nulliter factum, paria sunt.
  9. Nescire, et dubitare, paria sunt.
  10. Non habere remedium, et habere inane, paria sunt.
  11. Impedimentum scire, et scire posse, paria sunt.
  1. Pares in tempore, sunt pares in jure. — Et prior qui est tempore, potior est in jure.
  2. Paria sunt aliquid ab initio esse tale, vel ex post facto devenire tale.
  3. Paria sunt quem aliquid facere, vel per se non stare quo minus fiat.
    Cf. Agens, Actio, Actum, Allegare, Amittere, Conditio, Dare, Declarare, Demonstrare, Dolus, Esse, Extensio, Facere, Impossibile, Intellectus, Res judicata, Nescire, Nihil, Non esse, Non fieri, Parum, Scire, Similia, Solutio, Velle, etc
    .
    Pars.
  4. In toto partem non est dubium contineri.
  5. Refertur ad universos, quod publice fit per majorem partem.
  6. Parum et nihil æquiparantur. — Et parum pro nihilo reputatur.
  7. Non potest esse pastoris excusatio si lupus oves comedit, et pastor nescit.
    Peccatum.
  8. Qui semel peccavit in aliquo actu, repellatur postea ab eodem.
  9. Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.
    Cf. Restitutio, Venia
    .
  10. Permissum ad tempus, post illud censetur prohibitum. — Et permissum post tempus ante illud censetur prohibitum. — Unde : prohibitum ad tempus, post tempus videtur esse permissum.
    Cf. Concessio, Prohibitio
    .
    Persona.
  1. Privilegium personale, sequitur personam, et extinguitur cum persona.
  2. In judiciis non est acceptio personarum habenda (nisi quantum ad honores). — Item in pœnis defertur dignitati et personæ.
    Cf. Delictum, Demonstrare
    .
  3. Dolo facit qui petit quod restituera deberet (hoc vero in petitoriis locum habet, non in possessoriis).
  4. Illa digniora sunt imitatione, quæ sunt excellentiora pietate.
  5. Quod semel placuit, amplius displicere non potest (intellige in irrevocabilibus).
    Pluralitas, Plus.
  6. Pluralis locutio, duorum numero est contenta.
  7. Plus si licet, quod est minus licitum est (limita in dispensationibus). — Et cui non licet quod est minus, nec licere debet quod est plus.
  8. Plus includit sub se minus.
  9. Plus semper in se continet quod est minus (tamen plus qualitate non includit minus qualitate).
  10. Plus et minus, non mutant substantiam rei : nec eam faciunt differre specie.
    Cf. Majus, Minus
    .
    Pœna.
  11. Pœna inducitur ut vitetur culpa. — Et pœnæ in emendationem hominum constitutæ sunt.
  1. Pœna est mensura culpæ.
  2. In pœnis benignior interpretatio est facienda (nisi tamen in dubio vertatur favor animæ ; tunc enim durior pœna imponitur). — Unde : ex multiplici pœna expressa, eligimus mitiorem.
  3. Pœna ab ignorante non incurritur (Cf. Ignorantia.)
  4. Illi debet permitti pœnam petere, qui in ipsam non incidit.
  5. Malum culpæ remitti et ordinari potest in bonum pœnæ.
  6. Pœna non irrogatur, nisi expresse jure caveatur.
  7. Pœna, vel odium, non debet converti in præmium.
    Cf. Culpa, Delictum, Extensio, Frequentia, Ignorantia, Persona, Punire
    .
  8. Licitum est allegare dicta poetarum ubi juri non contradicunt. — Et similiter loco jurium, allegari possunt vulgaria proverbia.
    Posse (vel non).
  9. Posse quis non dicitur quod contra jus potest, quum verba sint intelligenda secundum jus. — Et posse non dicitur quis, ea quæ honeste non potest.
  10. Id dicimur posse, quod licite (aut de jure) possumus.
  11. Qui non potest per se, non potest per alium.
    Cf. Licitum, Prohibitio, Velle
    .
    Possessio.
  1. Possessio legitima dat jus insistendi et retinendi.
  2. Possessor malæ fidei, ullo tempore non præscribit.
  3. Sine possessione, præscriptio non procedit.
  4. Pro possessore habetur (quo ad sui damnum, non quo ad commodum) qui dolo desiit possidere.
  5. Qui sine dolo, tempore quo mota est lis, vel quo res judicatur, desiit possidere, absolvitur.
  6. Qui dolo desierit possidere, pro possessore damnatur ; quia pro possessione dolus est.
  7. In pari dilecto, vel causa ; melior est conditio possidentis.
  8. Possessor olim, et hodie possessor præsumitur.
  9. Possidentis melior est conditio. — Unde : qui possidet dicitur beatus. — Item qui possidet et contendit, Deum tentat et offendit.
    Cf. Fides, Indulgentia, Stipulatio, Turpis causa
    .
  10. Posteriora derogant prioribus.
  11. Verba præcedentia, declarant sequentia ; et e converso. — Et verba intelligenda sunt per prius, non autem per posterius.
    Cf. Sequentia, Derogatio, Legis interpretatio, Ordo
    .
    Præscriptio.
  12. Actus extrajudicialis ante præscriptionem inceptam, constituit reum in mala fide.
    Cf. Possessio, Tempus, Usucapio
    .
    Præsentia.
  1. Ubi non voce, sed præsentia opus est, mutus, si intellectum habet, potest videri respondere.
  2. Præsentia corporis non sufficit ad auctoritatem.
    Cf. Coram, Furiosus
    .
    Præsumptio.
  3. Præsumitur ignorantia (in occultis) ubi scientia non est probata (sed in his quæ publice fiunt, præsumitur scientia ; nisi probetur ignorantia).
  4. Semel malus, semper præsumitur malus. (Cf. Peccatum.)
  5. Mendacium in uno dicens, in omnibus præsumitur dixisse.
  6. Quilibet præsumitur bonus, donec constet de contrario (Etsi quidam recentior dixerit : Quilibet præsumitur malus, donec securitatem dederit contrarii).
  7. Quilibet præsumitur pauper, quia nudus natus fuit.
  8. Præsumptio transfert onus probandi in adversarium.
    Cf. Actus, Argumentum, Assueta, Bonus, Concessio, Conjectura, Delictum, Dolus, Donatio, Dubium, Expressum, Factum, Fides, Ignorantia, Interpretatio, Judex, Obscura, Quæstio, Voluntas
    .
  9. De minimis non curat prætor.
  10. Qui prior est tempore, potior est jure (in his quorum utriusque par est causa).
    Cf. Nominatio, Ordo
    .
    Privilegium.
  1. Qui privilegio abutitur, meretur privilegium perdere.
  2. Quum concurrunt favor et odium, dicimus privilegia esse odiosa.
    Cf. Favor, Derogatio, Honor, Persona
    .
    Probatio.
  3. Probare oportet, nec sufficit dicere.
  4. A probatione pendet victoria.
  5. Probatio dubia et incerta, contra producentem est interpretanda.
  6. Probatum semel, non reprobatur.
    Cf. Accusatio, Allegare, Apparens, Argumentum, Factum, Judex, Non esse, Obscura, Præsumptio, Reus
    .
  7. Præmialia inducunt causam finalem. — Hinc dicimus quod sicut corpus ab anima, ita dispositio a præmiali ratione regulatur.
    Prohibitio.
  8. Prohibere non potes quod tibi nocet et alteri prodest.
  9. Quæ rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt.
  10. Multa fieri prohibentur, quæ si facta fuerint, obtinent roboris firmamentum (quæ nempe valide fiunt, etsi non licite).
  11. Prohibita omnia intelliguntur quæ non inveniuntur in jure concessa (limita quo ad extraordinaria ; nam, ut constat aliunde : Prohibita quæ non inveniuntur, per legem permissa censentur).
  1. Quum quid una via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti.
  2. Quum quid prohibetur, prohibentur omnia quæ sequuntur ex illo (et per quæ perveniri possit ad illud).
  3. Prohibito uno, censentur omnia prohibita per quæ ad illud pervenitur (procedit autem tantummodo in his per quæ necessario pervenitur ad rem prohibitam, non vero in illis per quæ ad eam perveniri potest contingenter).
  4. Prohibitum una via, non censetur alia permissum.
  5. Prohibitum in loco, extra illum censetur permissum. (Cf. Negare.)
  6. Prohibitum uni, aliis censetur concessum.
  7. Nullum crimen patitur, qui non prohibet quuum prohibere non possit.
    Cf. Concessio, Dolus, Factum, Generalitas, Paritas, Permissum
    .
    Promissum.
  8. In malis promissis, rescinde fidem. — Impia enim est promissio quæ scelere adimpletur.
  9. In malis promissis fidem non expedit observari.
  10. Mala promissa ipso jure vitiantur. (Cf. Juramentum.)
  11. Propter quod unumquodque tale, et illud magis.
  12. Protestatio limitat voluntatem.
    Proverbia. Cf. Poetæ.
    Publica.
  1. Quæ favore publico introducta sunt, humana dispositione mutari non possunt.
  2. Publica vox et fama inducit scientiam.
    Cf. Utilitas
    .
  3. Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus.
    Cf. Vitia
    .
Q
  1. In ipso causæ initio non est a quæstionibus (scilicet tormentis) inchoandum. Nimirum aliquæ saltem præsumptiones præcedere debent.
    Cf. Confessio
    .
R
  1. Ea quæ raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur.
    Ratio.
  2. Ratio legis ubi militat, ibi lex loquitur et disponit, ac regulat. — Item ratio legis magis attenditur quam dispositio, et præfertur verbis.
  3. Expressum dicitur quod sub ratione comprehenditur.
  1. Ratio attenditur magis quam dictum. — Nam omne dictum a sua ratione regulatur. — Unde S. Thomas : « Hilarius dicit : Intelligentia dictorum, ex causis est assumenda dicendi ; quia non sermoni res, sed rei debet esse sermo subjectus. Ergo magis est attendendum ad causam quæ movit legislatorem, quam ad ipsa verba legis. » — Proinde dicitur : Ratio est anima legis ; — et : sine ratione non est lex. — Quamquam tamen, ut aiunt, sola voluntas legis pro ratione habetur. — Et usurpatur illud :
    « Sic volo, sic jubeo, stat pro ratione voluntas. »
  1. Ratio ubi eadem est, debet esse eadem juris dispositio. — Et ubi est eadem ratio, dicitur adesse eadem lex : non extensive, sed comprehensive. — Itemque ubi diversa ratio reddi non potest, diversum jus induci non debet.
  2. Diversitas rationis, diversitatem juris inducit. — Et ratione legis cessante, cessat quoque ejus dispositio.
  3. Ratio exemplis est anteponenda.
    Cf. Conventio, Exempla, Expressum, Extensio, Interpretatio, Lex, Mens, Verba
    .
    Ratihabitio.
  4. Ratum quis habere non potest quod ipsius nomine non est gestum.
  5. Ratihabitio mandato comparatur.
  6. Ratihabitionem retrotrahi, et mandato non est dubium comparari. — Fallit tamen in quibusdam casibus, quia v. g. licet ratihabitio æquiparetur mandato, non tamen jussui. Jussus enim necessitatem imponit ; mandatum, non.
    Regula.
  7. Exceptiones sub regula non continentur.
  1. Casus exceptus firmat regulam, in contrarium.
    Cf. Exceptio
    .
    Remedium.
  2. Remedium ordinarium ubi datur, non conceditur extraordinarium.
  3. Remedio novo indigent quæ de novo emergunt.
    Cf. Paritas
    .
  4. Resoluto jure dantis, resolvitur et jus accipientis (intellige de iis quæ habent dependentiam successivam ; non de iis quæ uno instanti radicantur, et perfectionem habent in se).
  5. Respondere non videtur qui ad interrogata non respondit. — Nam ex respensione colligitur qualis fuerit interrogatio.
    Restitutio.
  6. Rei æstimatio restituenda est, si res substracta periit.
  7. Potest judex ex officio cogere detentorem ad restituendam rem quam sine peccato retinere potest.
    Cf. Peccatum, Satisfactio
    .
    Reus.
  8. Quum sunt partium jura obscura, reo favendum est magis quam actori (intellige : nisi actor foveat favorabilem causam ; quia tunc favendum est actori). — Tamen hæc regula valet potissimum in decisione causæ ; nam ab initio, favendum est potius actori quam reo. — Item hæc regula locum habet non solum in sententia ferenda, sed etiam in jam lata : puta a duobus.
  1. Ex quo actor non probavit clare, debet reus absolvi (et sic in re dubia, fertur certa sententia ). — Nam reus in judicio pugnat pro libertate (unde debitor, dicitur cliens creditoris).
  2. Deliberatoriæ dantur reo, sed non actori (quia actor certus debet esse ad judicium provocandum).
  3. Favorabiliores sunt rei quam actores (unde si quid actori licet, multo magis reo).
    Cf. Accusatio, Actio, Obscura
    .
S
  1. Satisfactum est, qualitercumque satisfiat.
  2. Utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur. — Et tamen dicitur :
    « Est verum vitæ, doctrinæ, justitiæque ;
    Primum semper habe, duo propter scandala linque. »
    Scire.
  3. Scire quilibet præsumitur, quod publice scitur. — Quia publica vox et fama inducit scientiam.
  4. Scire, et scire debere, paria sunt. — Item : scire, et negligere scire, paria sunt. — Eodem modo, alibi : paria sunt scire, vel scire posse.
  5. Culpa caret qui scit, sed prohibere non potest.
    Cf. Denuntiatio, Ignorantia, Impedimentum, Injuria, Lex, Præsumptio, Publica
    .
    Semel.
  1. Bona fides non patitur ut semel exactum, iterum exigatur (quia non debet quis suum repetere cum augmento ; sed si semel exactum iterum reciperet, augmentum reciperet).
    Cf. Bis, Deus, Malus, Mendacium, Peccatum, Præsumptio, Probatio, Singula
    .
    Sequentia.
  2. Sequentia declarant præcedentia. — Unde : clausula sequens, refertur et trahitur regulariter ad omnia præcedentia. (Cf. Præcedentia.)
  3. Ad ea quæ non habent atrocitatem facinoris, ignoscitur servis, si vel dominis, vel iis qui vice dominorum sunt, obtemperaverint.
  4. Quum principalis causa non consistat, plerumque nec ea quidem quæ sequuntur, locum habent.
    Cf. Posteriora, Præcedentia
    .
    Similia.
  5. Simile, non est idem.
  6. Argumenta de similibus ad penitus similia, procedunt.
    Cf. Legis interpretatio
    .
  7. Singula quæ non prosunt, multa collecta juvant. — Unde versus :
    « Forsitan hæc aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit ;
    Sed quæ non prosunt singula, multa juvant.
    Tu tantum numero pugna, perceptaque in unum Contrahe ; de multis grandis acervus erit. »
    Cf. Actus geminatus, Geminatio, Paritas, Semel
    .
    Societas.
  1. Socius patiens, habetur pro consentiente.
  2. Socii mei socius, meus socius non est.
    Solutio.
  3. Solvere, vel promittere, paria sunt. — Et, a fortiori, paria sunt solvere et compensare.
  4. Solvere qui est paratus, judicium suscipere non cogitur.
  5. Solvere minus dicitur, qui tardius solvit ; et plus solvere dicitur, qui statim solvit. — Unde Ausonius :
    « Gratia quæ tarda est, ingrata est ; gratia namque est,
    Quum fieri properat, gratia grata magis. »
    Cf. Compensatio
    .
  6. Non tantum valet genus quo ad speciem, quantum ipsa species ad idem.
    Cf. Genus
    .
  7. Jura spiritualia non cadunt in laicum ; nec respectu habendi, nec respectu possidendi.
  8. Consentaneum nobis est ubi nulla stipulatio fuit interposita, intelligi eam adhibitam (quia jus fingit eum possidere, qui non possidet in veritate).
    Cf. Pactum
    .
  1. Subrogatum sapit naturam ejus in cujus locum subrogatur. — Intellige : subrogatum sapit naturam primordialem, non accidentalem, ejus in cujus locum subrogatur. — Et limita ubi est aliquid specialiter attributum ; tunc enim in eo subrogatum, non sapit eamdem naturam : nec subrogationis regula id extendit quod fuit specialiter concessum.
    Cf. Translatio
    .
    Successio.
  1. Is qui in jus succedit alterius, eo jure quo ille uti debebit (quia hæres censetur eadem persona cum defuncto, successor cum prædecessore).
  2. In contractibus successores ex dolo eorum quibus successerunt, tenentur.
    Cf. Hæres, Ignorantia, Jus
    .
    Suus cujusque actus, aut sua res.
  3. Nullus potest venire contra factum suum.
  4. Unicuique sua mora nocet.
  5. Quod nostrum est, sine facto nostro alterius fieri non potest.
  6. Quod quis ex suo facto sentit, sibi et non aliis debet imputare.
    Cf. Alius, Culpa, Mora, Officium
    .
T
    Tacens.
  1. Is qui tacet, non fatetur ; sed nec utique negare videtur. (Item… non fatetur, sed tamen verum est eum non negare.)
  2. Si tractatur collegialiter de præjudicantibus tibi et collegio, taciturnitas tua facit consensum.
  1. Tacens, consentire videtur. — Intellige in favorabilibus ; nam limitandum est in præjudicialibus. — Limita etiam quando tacens, contradicendo, actum impedire non potuisset.
    Cf. Expressum
    .
    Tempus.
  2. Non firmatur tractu temporis, quod de jure ab initio non subsistit (quod enim ab initio non valuit, tractu temporis non convalescit). — Intellige si a principio nullum sit ipso jure ; secus enim non esset nullum, sed annullandum.
  3. Tempus non est modus inducendæ obligationis, nec tollendæ, nec reparandæ (quod enim præscriptionem inducit, non est solus tractus temporis, sed bona fides cum tempore legitimo).
  4. Prior tempore, potior est in jure.
    Cf. Exceptio, Paritas, Permissum, Possessio
    .
  5. Regulariter quis de casu tenetur, qui sequitur culpam. (Cf. Consilium, Ignorantia, Mora.)
  6. Terminus incertus conditionem facit.
    Testamentum.
  7. Testamenti factio, non privati, sed publici juris est ; ideoque forma ejus, privatorum factis non læditur. — Unde nemo eam sibi legem potest dicere ut a priori voluntate ei recedere non liceat ; nec libertatem de supremis judiciis restringere quis poterit.
  8. Voluntas ultima bominis est deambulatoria usque ad mortem.
    Cf. Intellectus, Verba (lex non verbis…), Voluntas
    .
    Testimonium.
  1. Licet quædam sint causæ quæ plures quam duos exigant testes, nulla est tamen causa quæ unius testimonio quantumvis legitimo terminetur.
  2. Testis unus, testis nullus.
  3. Testis unicus sufficit, ubi nulli fit præjudicium.
  4. Pro utraque parte testis jurat dicere veritatem.
  5. Vani timoris justa excusatio non est.
    Cf. Metus
    .
  6. Ridiculum est et satis abominabile dedecus, ut traditiones quas antiquitus a patribus suscepimus, infringi patiamur.
    Cf. Consuetudo, Mos antiquorum
    .
    Translatio.
  7. Nemo plus juris transfert quam ipse habeat.
  8. Id quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferi non potest.
    Cf. Alius, Habere, Jus, Subrogatum, Successio
    .
  9. Si dantis et accipientis turpis causa sit, possessor potior est ; et ideo repetitio cessat. — Et ubi dantis et accipientis turpitudo versatur, non posse repeti dicimus ; veluti si pecunia detur ut male judicetur. — Propter ea et soluta merces operis turpis repeti non potest, et ad eam obtinendam actio denegatur.
U
  1. Fur rem substractam non usu capit.
    Cf. Præscriptio
    .
  2. Utilitas publica præfertur privatæ.
    Cf. Commodum, Honor, Incommodum
    .
V
    Velle (et nolle).
  1. Velle quis non creditur quod non potest velle. (Inanis enim est voluntas, nisi adsit potentia.)
  2. Qui non vult quando potest, consequens est ut quum velit non possit.
  3. Velle est ejus cujus est nolle. — Et non dicitur nolle, qui velle non potest.
  4. Voluisse non videtur quis, quod non expressit.
    Cf. Nolle, Posse, Voluntas
    .
  5. Aliud est vendere, aliud est vendenti consentire.
  6. Sceleratius venduntur injusta judicia, quam justa.
  7. Peccati venia non datur nisi correcto.
    Verba.
  8. Verba clara non admittunt interpretationem, neque voluntatis conjecturam.
  9. Habent se verba et intentio, seu ratio (in lege), sicut corpus et anima ; nam sicut anima dominatur corpori, ita ratio legis dominatur verbis.
  1. Verba sunt intelligenda, non secundum quod sonant, sed secundum mentem et intentionem proferentis. — Nam ubicumque constat de mente disponentis expressa vel præsumpta, verborum qualitas non attenditur. — Mens etenim est potentior verbis.
  2. Verbis voluntas est præferenda. — Nam verba se habent ut corpus atque superficies ; et ratio, ac mens, ut spiritus et anima.
  3. Verba debent intelligi secundum subjectam materiam, et naturam contractus. — Et verba impropriari debent ut conveniant materiæ de qua agitur.
  4. Verba debent aliquid operari. — Et verba ita debent intelligi, ne maneant sine effectu. — Nam verborum substantia et effectus, non sonus, attendi debet. — Propterea ut aliquid operentur, debent potius ad impropriam significationem trahi quam ut sint superflua. — Verbum, enim, etiam minimum, aliquid operari debet.
  5. Verba in omni actu, sive dispositione, ita sunt interpretanda ne sibi invicem contradicere videantur.
  6. Verba dubia, contra proferentem sunt interpretanda.
  7. Verba generalia non includunt casus insolitos, de quibus non est verosimiliter cogitatum. — Et verba, quantum vis generaila, non extenduntur ad incogitata.
    Verba præcedentia. Cf. Præcedentia, Proœmium.
  1. Verbis quod quis non expressit, non videtur mente cogitasse.
  2. Verborum in lege significatio propria, non est larga, sed stricta.
  3. Lex non verbis, sed voluntati favet defunctorum. — Nam diligenter cavendum ne, dam nimia utimur verborum subtilitate, vera judicia defunctorum subvertantur. — Et non propriam verborum significationem oportet scrutari ; sed quod testator senserit, et demonstrare seu significare voluerit.
  4. Verbum generale restringitur per verbum speciale ei adjunctum.
  5. Verba generalia rescriptorum, restringuntur secundum jus commune.
  6. Verba non sufficiunt, ubi opus est facto.
  7. Verba ubi sunt clara, non est opus alia interpretatione.
  8. Verbis subtiliter non est dialecticandum. — Nam subtilitas reprobatur. — Et verba legum non in abstracto, sed in concreto intelligi debent.
  9. Verba quæ aliquid præsupponunt, circa illud non disponunt.
  10. Verba ubi non conveniunt, dispositio non habet locum.
    Cf. Declarare, Dubium, Expressum, Factum, Frustra, Geminatio, Interpretatio, Lex, Nominatio, Ordo, Præcedentia, Voluntas
    .
    Verisimile. Cf. Æquitas, Concessio, Conjectura, Obscura, Opinio, Præsumptio, Raro, Ratio, Velle, Verba, Vis, Voluntas.
  1. Propter nostrum affirmare vel negare, rei veritas non mutatur.
  2. Vigilantibus, et non dormientibus, jura conveniunt.
  3. Vincens vincentem te, multo magis vincit te. — Limita quando victoria non est per modum pugnæ, sed per accidens. — Item si vinco te ad taxillos, et tu vincis alium ad brachia, non vincam ad taxillos vel brachia illum quem tu vincis.
  4. Culpa est relaxare vindictam.
    Vis.
  5. Non videtur vim facere, qui suo jure utitur.
  6. Vi factum id videtur esse, quod de re quis, quum prohiberetur, fecit ; clam, quod quisque, quum controversiam haberet, habiturumve se putaret, fecit.
    Cf. Dolus
    .
  7. Vitia qui aliorum punit, sua prius corrigere studeat. — Nam absurdum est te in alio velle corrigere, quod in te ipso vigere conspicitur. — Unde dictum est :
    « Qui carpit mores, labe carere debet. »
    Nemo enim potest alium corrigere, qui tacitus respondeat eadem commisisse
    .
    Voluntas.
  1. Voluntarium a principio, ex post facto efficitur necessarium (si te obligaveris). — Aut aliter : Quæ ab initio sunt voluntatis, ex post facto sunt necessitatis. (Cf. Conventio, Pactum.)
  2. Voluntas in mente retenta, nihil operatur.
  3. Nemo eam sibi legem potest dicere ut a priori voluntate ei recedere non liceat (scil. in legatis). — Nam voluntas ultima, deambulatoria est usque ad mortem.
  4. Voluntas facto magis, quam verbis declaratur. — Facta enim sunt potiora verbis.
  5. Voluntas contrahentium præsumitur esse conformis dispositioni juris communis.
  6. Voluntas coacta, voluntas est. (Cf. Metus, Timor.)
  7. Voluntas et propositum, distinguunt omne factum.
    Cf. Consensus, Factum, Furiosus, Impossibile, Interpretatio, Protestatio, Ratio, Velle, Verba, etc
    .
  8. Sine ulla conditione adimpleri debent, quæ Deo voventur.
  9. Vox unius, vox nullius.
    Cf. Verba, Expressum
    .