Page:Virgile - Énéide, traduction Guerle, 1825, livres I-VI.djvu/284

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

« Quos ego sim toties jam dedignata maritos ?
« Iliacas igitur classis, atque ultima Teucrum
« Jussa sequar ? quiane auxilio juvat ante levatos,
« Aut bene apud memores veteris stat gratia facti ?
« Quis me autem, fac velle, sinet ? ratibusve superbis
« Invisam adcipiet ? Nescis heu, perdita, necdum
« Laomedonteae sentis perjuria gentis ?
« Quid tum ? sola fuga nautas comitabor ovantis ?
« An Tyriis, omnique manu stipata meorum
« Inferar ? et, quos Sidonia vix urbe revelli,
« Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo !
« Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
« Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
« His, germana, malis oneras, atque objicis hosti.
« Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
« Degere, more ferae, talis nec tangere curas !
« Non servata fides, cineri promissa Sychaeo ! »

Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Æneas celsa in puppi, jam certus eundi,