sibi esse licita, agunt sicut equus et mulus..... Scito hæc sola conjugibus esse licita quæ ad prolem procreandam sunt necessaria.
Non licet tibi debitum matrimonii denegare ob aliquem mentis mœrorem aut humorem, vel etiam ob devotionem..... Illud tamen posses denegare et deberes si sæpius a te exigeretur, v. g., pluries una nocte.
Omnes licentiæ in quibus os adhibetur et aliæ similes turpitudines, quamvis inter conjugatos frequentories, sunt semper peccata gravia. . . . . .
Quidquid pollutionem vel etiam probabiliter inducit, reputatur inter peccata gravia.
In actu matrimonii uxor jacere debet sub viro, ne aliquid, ex viro fluens, perdat ; illud sine gravi peccato non perderetur, si voluntariè perderetur.
Confessarius autem sic eos interrogare potest circa ea quæ inter conjuges permit-