vastasque provincias sinum immane maris ambientes, tum e conspectu longe sepositas regiones usque adeo remotissimas, ut visenti acies deficeret. Has res demonstrationes appellabat, et erant ejusmodi, ut periti imperitique non pictas, sed veras ipsas res naturæ intueri decertarent. Demonstrationum erant duo genera, unum quod diurnum, alterum quod nocturnum nuncuparet. Nocturnis demonstrationibus vides Arcturum, Pleiades, Oriona et istiusmodi signa micantia, illucescitque excelso a rupium et verrucarum vertice surgens luna, ardentque antelucana sidera ; diurnis in demonstrationibus splendor passim lateque irradiat immensum terrarum orbem is, qui post erigeniam, ut ait Homerus, Iliad. I, vers. 477, auroram fulget. Quosdam Græcorum proceres, quibus mare foret percognitum, in sui admirationem pellexit ; nam cum illis mundi hanc fictam molem per pusillum, ut dixi, foramen ostenderet et rogaret : Ecquid nam vidissent ? Eia, inquiunt illi, classem navium in mediis undis intuemur ; eam ante meridiem apud nos habebimus, ni isthic ad orientem solem nimbus atque atrox tempestas properantem offenderit ; tum et mare inhorruisse intuemur periculique signa sunt, quod a sole nimium acres mare adversum jactat radios. Hujusmodi rebus investigandis operæ plus adhibuit, quam promulgandis ; nam plus ingenio quam gloriæ inserviebat. Numquam vacabat animo a meditatione et commentatione. Raro se domi ex publiço recipiebat non aliquod commentatus ; tum et inter cœnas commentabatur ; hinc fiebat ut esset admodum taciturnus,
Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/917
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.