Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/915

Cette page a été validée par deux contributeurs.

tum absolverat libros igne perdere. Vicit tamen indignationem officio, et post annos tres, queis primos ediderat, quartum librum ingratiis pertulit : Hinc si probi estis, inquiens, me amabitis, sin tandem improbi, vera vobis improbitas erit odio. Illis libris illecti plerique rudes concives studiosissimi literarum effecti sunt. Eos cæterosque omnes cupidos literarum fratrum loco deputabat, illis quæque haberet, quæque nosset, quæque posset ultro communicavit, suas inventiones dignas et grandes exercentibus condonavit. Cum appulisse doctum quemvis audisset, illico se se ultro illius familiaritati insinuabat, et a quocumque quæ ignorasset ediscebat ; a fabris, ab architectis, a naviculariis, ab ipsis sutoribus, et sartoribus sciscitabatur, si quid nam forte rarum sua in arte, et reconditum quasi peculiare servarent ; eadem illico suis civibus volentibus communicabat. Ignarum se multis in rebus simulabat, quo alterius ingenium, mores peritiamque scrutaretur. Itaque rerum quæ ad ingenium artesque pertinerent scrutator fuit assiduus : pecuniarum et quæstus item fuit omnino spretor, pecunias bonaque sua amicis custodienda et usu fruenda dabat : tum apud hos a quibus se diligi conjectaret, fuit omnium rerum suarum atque institutorum et secretorum prope sutilis. Aliena secreta nusquam prodidit, sed æternum obmutuit. Literas perfidi cujusdam, quibus impurissimum ipsum inimicum pessime posset afficere, noluit prodere, sed interea dum se nequissimus ille conviciator literarum auctor mordere non desineret, nihilo plus commotus est,