Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/913

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

videatur : dum per urbem obambularis, dum equo veheris, dum loqueris ; in his enim omni ex parte circumspiciendum, ut nullis non vehementer placeas. Muliorum tamen, etsi esset facilis, mitis acnulli nocuus, sensit iniquissimorum odia occultasque inimicitias sibi incommodas atque nimium graves ; ac præsertim a suis affinibus acerbissimas injurias intolerabilesque contumelias pertulit animo constanti. Vixit cum invidis et malevolentissimis tanta modestia et æquanimitate, ut obtrectatorum æmulatorumque nemo, tametsi erga se iratior, apud bonos et graves de se quidpiam nisi plenum laudis et admirationis auderet proloqui. Coram et ab ipsis invidis honorifice accipiebatur. Ubi vero aures alicujus levissimi ac sui simillimi paterent, hi maxime, qui præ cæteris diligere simulassent, omnibus calumniis absentem lacerabant ; tam ægre ferebant virtute et laudibus ab eo superari, quem fortuna sibi longe esse inferiorem ipsi omni studio et industria laborassent. Quin et fuere ex necessariis (ut cætera omittam) qui illius humanitatem, beneficentiam liberalitatemque experti, intestinum et nefarium in scelus ingratissimi et crudelissimi conjurarint servorum audacia in eum excitata, ut vim ferro barbari immeritissimo inferrent. Injurias istiusmodi a suis illatas ferebat æquo animo per taciturnitatem magis, quam aut indignatione ad vindictam penderetaut suorum dedecus et ignominiam iri promulgatum sineret : suorum enim laudi et nomini plus satis indulgebat, et quem semel dilexerat, nullis poterat, injuriis vinci ut odisse inciperet : sed