Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/912

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

trigesimunm plerasque intercænales, illas præsertim jocosas Viduam, Defunctum, et istis simillimas : ex quibus quod non sibi satis mature editæ viderentur, tametsi festivissimæ forent et multos risus excitarent, plures mandavit igni, ne obtrectatoribus suis relinqueret, unde se levitatis forte subarguerent. Vituperatoribus rerum, quas scriberet, modo coram sentent iam suam depromerent, gratias agebat ; in æquamque id partem accipiebat, ut se fieri elimatiorem emendatorum admonitu vehementer congratularetur. De re tamen ita sentiebat omnibus facile persuasum iri posse, ut suaplurimum scriptio approbaretur, quæ si forte minus, quam cuperet, delectet, non tamen se inculpandum esse, quandoquidem sibi secus quam cæteris auctoribus non licuerit. Cuique enim aiebat ab ipsa natura vetitum esse meliora facere sua, quam possit facere : demum sat est putandum, si quod pro viribus et ingenio muneri satisfecerit. Mores autem suos iterum atque iterum perquamdiligentissime cavebat, ne a quoquam possent ulla ex parte, ne suspicione quidem vituperari ; et calumniatores pessimum in vita hominum malum versari aiebat : illos enim didicisse per jocum et voluptatem, non minus qui per indignationem et iracundiam famam bonorum sauciari, et posse nullis remediis cicatricem illati eorum perfidia ulceris aboleri. Itaque voluit omni in vita, omni gestu, omni sermone et esse et videri dignus bonorum benevolentia ; et cum cæteris in rebus tum maxime tribus omnem dicebat artem consumendam, sed arti addendam artem, ne quid illic factum arte