memoria plurimum fatigaretur prope efflorescens intermisit. Verum quod sine literis esse non posset, annos natus quatuor et viginti ad philosophiam se atque mathematicas artes contulit, eas enim satis se posse colere non diffidebat, siquidem in his ingenium magis quam memoriam exercendam intelligeret. Eo tempore scripsit ad fratrem De commodis literarum atque incommodis : quo in libello ex re ipsa perdoctus, quodnam de literis foret sentiendum disseruit. Scripsitque per ea tempora animi gratia quamplurima opuscula, Ephebiam, De religione, Deiphiram, et pleraque hujusmodi soluta oratione ; tum et versu elegias, eclogasque atque cantiones et hujuscemodi amatoria, quibus plane studiosis ad bonos mores imbuendos et ad quietam animi prodesset. Scripsit præterea et affinium suorum gratia, ut linguæ latinæ ignaris prodesset, patrio sermone annum ante trigesimum ætatis suæ etruscos libros primum, secundum, ac tertium De familia, quos Romæ die nonagesimo, quod incoharat, absolvit ; sed inelimatos et asperos, neque usquequaque etruscos ; patriam enim linguam apud exteras nationes per diutinum familiæ Albertorum exilium educatus non tenebat, et durum erat hac in lingua scribere eleganter atque nitide, in qua tum primum scribere assuesceret. Sed brevi tempore multo suo studio, multa industria id assecutus extitit, ut sui cives, qui in senatu se dici eloquentes cuperent, non paucissima ex illius scriptis ad exornandam orationem suam ornamenta in dies suscepisse faterentur. Scripsit et præter hos annum ante
Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/911
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.