Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/909

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

inglomerari, persimiles scorpionibus, ut nihil posset rerum omnium minus quam libros intueri. A literis idcirco, si quando sibi esse illepidæ occepissent, ad musicam et picturam, aut ad membrorum exercitationem se se traducebat. Utebatur pila, jaculo amentato, cursu, saltuque, luctaque ; atque in primis arduo ascensu in montes delectabatur. Quas res omnes valetudini potius quam ludo aut voluptati conferebat. Armorum præludiis adolescens claruit. Pedibus junctis stantium humeros decem hominum saltu supra transilibat. Cum hasta parem habuit saltantium ferme neminem. Sagitta manu contorta thoracem firmissimum vel ferreum pectus transverberabat. Pede sinistro stans ab pavimento ad maximi templi parietem adacto sursum in æthera pomum dirigebat manu, ut fastigia longe supervaderet sublimium tectorum. Equo insidens virgulam oblongam altero capite in pedis dorsum constituto, et manu ad alterum virgæ caput adhibita, in omnem partent quadrupedem agitabat virga ipsa, integras ut voîebat horas, immota nusquam. Mirum atque rarum in eo, quod ferociores equi sessorum impatientissimi, cum primum conscendisset, sub eo vehementer contremiscebant, atque veluti horrentes subtrepidabant. Musicam nullis præceptoribus tenuit, et fuere ipsius opera a doctis musicis approbata. Cantu per omnem ætatem usus est, sed eo quoque inter privatos parietes, aut solus, et præsertim rure cum fratre propinquisve. Tantum organis delectabatur et inter primarios musicos in ea re peritus habebatur. Musicos effecit nonnullos erudi-