Page:Société des amis des sciences, de l’industrie et des arts de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1878, Tome 1.djvu/255

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
181
documents et notes sur le velay

Prædicta vero transactionem, pactionem, accordium et conventionem, cæteraque omnia et singula supra et infrascripta in hoc præsenti publico instrumento contenta, prænominatæ partes et utraque ipsarum suis et quibus supra nominibus, prout tamen supra et infrascripta tangunt et tangere possunt ac in futurum poterunt quamlibet earumdem, promiserunt sua bona fide, et insuper prænominati Petrus Marcelli, Johannes Avellane, Vitalis Deulofey, Vitalis de Pinu, Stephanus Laytenti, Jacobus Mureti et Jacobus Carteyronis, consules, ut et tanquam consules, juraverunt ad sancta Dei evangelia gratis ab utroque ipsorum corporaliter tacta, sub speciali et expressa obligatione et ypotheca, videlicet dictus dominus episcopus et comes omnium et singulorum bonorum sui episcopatus, et prænominati consules bonorum omnium consulatus prædicti et communitatis civium Aniciensium præsentium et futurorum quorumcumque, sibi ad invicem a nobis notariis publicis infrascriptis ut publicis personis recipientibus et stipulantibus vice, nomine et ad opus omnium et singulorum illorum quorum interest et poterit in futurum interesse, attendere, tenere et inviolabiliter perpetuo bene et firmiter observare et non revocare nec contra in aliquo ullo unquam tempore facere, dicere nec venire de jure nec de facto, in juditio nec extra juditium, aliquo jure vel aliqua ratione seu causa, per se nec per alium seu alios quovismodo, nec alicui seu aliquibus contravenientibus seu contravenire volentibus in aliquo consentire, sed bona fide et cum effectu totis suis viribus obviare. Proffitentes insuper sibi ad invicem partes prædictæ quibus supra nominibus quod non fecerunt nec dixerunt, dicentque nec facient in futurum aliquid modo aliquo, quominus transactio, pactiones, accordium et conventiones prædictæ, cæteraque omnia et singula in hoc præsenti publico instrumento contenta, rata et firma perpetuo maneant, plenaque et perpetuo gaudeant roboris firmitate, et nisi ita ut præmissum est et in hoc præsenti instrumento publico continentur, sibi ad invicem partes prædictæ attenderent, tenerent et inviolabiliter perpetuo observarent aut serva facerent, dicerent in aliquo vel venirent et ob hoc alteram dictarum partium ob dolum, culpam vel deffectum alterius, damna, constamenta, interesse aut expensas facere, incurrere vel sustinere contingeret in juditio vel extra qualitercumque, illa, illud et illas promiserunt sibi ad invicem dictæ partes suis et quibus supra nominibus reddere, restituere et emendare ac plenarie ressarcire, et super hujusmodi dampnis et constamentis, interesse et expensis prædictis ac quantitate seu extimatione eorumdem stare et credere una pars alteri et altera alteri soli et simplici verbo suo absque probatione aliqua alia super hoc aliquatenus facienda, verbum ipsum solum