Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1881-1882, Tome 3.djvu/254

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
245
testament de noble jean de sugères

ordino quod dictus dominus Johannes dicta duo hospicia mea, cum juribus suis et pertinenciis universis, sibi et suis retinere possit, et valeat perpetuo ; et cum hiis condicionibus per eundem dominum Johannem attendendis et complendis, dicta duo hospicia mea cum dictis suis pertinenciis, ut est dictum, eidem domino Johanni volo et ordino perpetuo remanere atque suis. Et facta dicta assiza, comode, per eundem dominum Johannem unius, duarum, trium aut quatuor vicariarum predictarum : volo quod dicta hospicia exhonorentur de ipsis vicariis, prout et quemadmodum per ipsum assidentur.

Item, volo et ordino quod cum ego prefatus testator, per longa tempora, vitam duxerim in humanis, si in aliquibus personnis esse poteram obligatus et teneri possem quibuscumque factis : volo quod fiat eisdem satisfactio plenaria et sine rigore ; et si sint persone fide digne : quod credatur eis per suum juramentum ; admitto sibi uno teste solummodo fide digno.

Item, volo, jubeo et ordino quod quedam decretales, que quondam fuerunt domini Guillelmi Gitberti, vendantur per exequtores meos infra scriptos, et quod precium earumdem detur et distribuatur per eosdem Christi pauperibus, pro remedio anime dicti domini Guillelmi.

Item, volo et ordino quod predicta per me legata superius et ordinata, et exequtio mea sint facta, completa, et soluta infra duorum annorum spacium post mortem meam computandorum. Et eo casu quo non essent facta, completa, soluta, et execucioni demandata : recommendo dominis meis de capitulo Brivatensi quathenus eadem predicta omnia complere faciant et persolvi.

Hujus autem testamenti mei nuncupativi seu hujus ultime voluntatis mee nuncupative, disposicionis, seu ordinacionis mee suppreme, exequtores meos facio, constituo, et ordino amicos meos carissimos et dominos, videlicet nobilem virum dominum Guillelmum de Podio-Calmo, militem, nepotem meum ; venerabiles viros dominos Gibertum de Roffiaco, Johannem Talapani, canonicos ; Johannem Aldigerii, canonicum ebdomadarium ecclesie Brivatensis : Bertrandum de Begola, domicellum, et Hugonem