Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1881-1882, Tome 3.djvu/248

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
239
testament de noble jean de sugères

mis eamdem animam meam, cum egressa fuerit a corpore meo, reddo, voveo et comendo suo altissimo Creatori et beate Marie virgini gloriose ejus matri, totique celesti curie civium supernorum ; corpori autem meo eligo meam sepulturam in claustro cimiterii almi martiris Juliani Brivatensis, in tumulo in quo fuit sepultus dominus Armandus Cocha, quondam canonicus dicte ecclesie Brivatensis.

Sed quia heredis seu heredum institucio caput est et fundamentum cujuslibet testamenti nuncupativi seu cujuslibet ultime voluntatis nuncupative, dispositionis seu ordinacionis suppreme : idcirco instituo michi heredes universales et ipsos nomino, videlicet pauperes Jesus-Christi, in omnibus universis et singulis bonis meis mobilibus et immobilibus, rebus, juribus, nominibus, debitis, hereditatibus et semoventibus quibuscumque, que nunc habeo, teneo et possideo et que habebo, tenebo et possidebo tempore mortis mee, ubicumque eadem bona sint et quecumque et sub quocumque nomine censeantur ac possint et debeant reperiri seu eciam nuncupari ; salvis tamen et exceptis hiis que inferius detraham vel legabo de dictis bonis meis et de quibus inferius aliter ordinabo aliis personis et piis locis, dando, legando aut aliter ordinando ; onerans ipsos heredes meos universales predictos de solvendo debita mea, legata, clamores et emendas ac expensas sepulture mee, quas volo fieri honorifice, per manus exequtorum meorum infrascriptorum, ut personam meam decet.

Item, do et lego carissimo nepoti meo Hugoni de Seugeriis, domicello, videlicet totum partatgium meum quod habeo et habere debeo in tota hereditate ac in omnibus bonis patris mei quondam, sitis apud Seugerias et alibi, ac partatgium michi contingens et pertinens per et post mortem et successionem deffuncti Hugonis de Seugeriis, quondam fratris mei.

Item, do et lego amplius dicto Hugoni, nepoti meo, centum florenos auri boni ponderis, semel, et in predictis superius declaratis dictum Hugonem de Seugeriis heredem michi instituo particulariter ; et cum predictis volo ipsum esse contentum de