Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/88

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
85
documents et notes sur le velay

et ejus successores habeant merum et mixtum imperium et omnimodam jurisdictionem, salvo et retento quod homines castri de Bonas et ejus mandamenti possint immittere sua animalia et oves depascere seu depasci facere ultra dictam aquam usque ad locum quem bolaverint et designaverint judex et officiales predicti, ita tamen quod si homines dicti castri de Bonas seu ejus mandamenti, seu aliqui ex eis tenebantur, tempore quo dictus dominus Poncius de Chaptolio quondam dictum fortalicium et ejus mandamentum possidebat, ad aliquod servicium prestandum eidem domino Poncio de Chaptolio ratione commissionis seu depascionis animalium predictorum et sunt, ad dicta servitia prestanda eidem domino Poncio de Godeto teneantur ;

Item convenerunt quod nemus vocatum Maygal, quod pertinet pro medietate pro indiviso domino de Salsac[1] et pertinebat dicte domino de Chaptolio, ratione dicti castri de Chaptolio, tempore quo vivebat, sit et pro medietate dicti domini Poncii de Godeto et successorum suorum et ad ipsum et successores suos pertineat pleno jure ; alia vero medietas dicti nemoris sit et remaneat de feudo Aniciensis ecclesie et de mero et mixto imperio, alta et bassa justicia et jurisdictione castri de Chaptolio supradicti, ita tamen quod quandiu dictum nemus erit pro indiviso commune predicto domino Poncio de Godeto et domino Jausserando de Salsac seu eorum successoribus, merum et mixtum imperium et omnimoda jurisdictio dicti nemoris pro indiviso pertineat ad dictum dominum episcopum nomine dicti castri de Chaptolio et ad dictum dominum Poncium nomine dicti fortalicii de Monte viridi et ad eorum in posterum successores. Si vero dictum nemus divideretur seu dividi contingeret per dominos Poncium de Godeto et Jaucerandum predictos, seu eorum successores, fuit actum quod dictus dominus Poncius de Godeto et ejus successores in parte dicti nemoris, que ratione divisionis ad eum perveniret, habeant merum et mixtum imperium et omnimodam jurisdictionem ratione fortalicii dicti de Monte viridi supradicti, et quod dicta medietas sit et esse debeat de mandamento et pertinentiis fortalicii supradicti, alia vero medietas dicti nemoris, que obveniret dicto domino Jaucerando, ratione divisionis predicte, remaneat de feudo Aniciensis ecclesie et de mandamento castri de Chaptolio et de mero et mixto imperio et omnimoda jurisdictione castri de Chaptolio supradicti ;

Item convenerunt quod mansus vocatus de Las Salsas cum pertinentiis

  1. Saussac, baronnie près Yssingeaux : il n’en reste plus le moindre vestige.