Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/73

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
70
mémoires

dicta litera contineretur, dixit quod ipse, cum detulerunt dictam literam dominus Ugo Penthecosta et ipse tunc predictis tribus dominis causa sigillandi, audivit dictam literam legi a quodam clerico, cujus nomen dixit se nescire, quia dicti tres domini voluerunt audire quid continebatur in dicta litera antequam apponerent sua sigilla in eadem litera, et vidit et audivit tunc dictum clericum legentem dictam literam, dicentem quod in dicta litera continebatur, quod dominus Poncius de Captolio, dominus de Captolio, fecerat pactum cum domino B., tunc Aniciensi episcopo, quod si ipse dominus Poncius decederet sine herede ex suo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum pertinenciis suis esset ecclesie Aniciensis : vidit et audivit eciam, ut dixit, dictum clericum dicentem quod dicta sigilla erant predictorum de quibus supra dixit.

Requisitus de tempore quo predicta fuerunt, dixit quod bene a xxx usque ad xxxiii annos.

Item super xiiio et xiiiio capitulis requisitus, dixit ut supra dixerat et nichil plus.

Item dixit requisitus super xvo capitulo et xvio se audivisse dici a dicto domino Poncio de Captolio, quod ipse recuperaverat literam factam inter ipsum et dictum dominum episcopum de convencione predicta et eam combuxerat, et audivit eciam ipsum dominum Poncium dicentem quod dominus Poncius de Glavenacio eam sibi reddiderat.

Requisitus quando et ubi audivit predictum dominum Poncium predicta verba dicentem, dixit quod in castro de Monte viridi, quod ipse tunc tenebat ut dixit pro dicto domino Poncio, et sunt bene tres anni elapssi ut dixit.

Requisitus de presentibus, dixit quod nullus erat presens sed ipsi duo tantum.

Item super xviio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod ipse scit bene dictas bolas, bene sunt l anni, et vidit et audivit dicta mandamenta et tenementa bolari et terminari cum illis de Bonas et cum illis de Fayno et de Manso Ade, et vidit et audivit quod predictus dominus Poncius predicta tenementa et mandamenta deffendebat usque ad dictas bolas.

Item dixit se vidisse et audivisse pluries quod homines, habitantes infra dictas terminaciones et bolas, veniebant apud castrum de Captolio ad assizias ipsius castri et ibi faciebant jus et recipiebant, et quod tempore guerrarum reponebant se infra dictum castrum et faciebant operas et gua-