Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/69

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
66
mémoires


Déposition de Pierre Métima, bourgeois du Puy.

Petrus Metima, civis Aniciensis, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit quod ipse vidit et audivit, ut dixit, bene sunt l anni elapsi, quod dominus B., condam episcopus Aniciensis, ivit cum magne exercitu ad castrum de Captolio et dictum castrum per vim cepit, ipse qui loquitur, presente et vidente, qui ipse erat, ut dixit, in dicto exercitu.

Requisitus ex qua causa cepit dictum castrum, dixit quod ex eo, ut dicebatur, quia gentes domini Poncii de Captolio interfecerant quendam hominem et quandam mulierem in civitate Anicii, ut dicebatur.

Super convencione requisitus, dixit se nichil scire nisi per famam ; dixit tamen quod fama publica est in civitate Anicii, quod quando dictus dominus episcopus reddidit dictum castrum dicto domino Poncio, dictus dominus Poncius fecit pactum dicto domino episcopo, quod si ipse decederet absque herede ex suo corpore procreato, quod castrum de Captolio deberet esse domini Aniciensis episcopi, et sub tali pacto dictus dominus episcopus reddidit dictum castrum de Captolio dicto domino Poncio, ut est fama.

Requisitus quid est fama, respondit et dixit illud esse famam quod comuniter dicitur per gentes.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in civitate Anicii et inter gentes ipsius civitatis.

Requisitus quando habuit originem ista fama, dixit quod bene sunt xl anni et a xl annis citra audivit dictam famam.

Requisitus si tunc temporis vivebat pater dicti domini Poncii, dixit se nescire.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixerat in primo.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit esse famam de contentis in dicto capitulo, aliter dixit se nescire.

De fama dixit ut supra in primo capitulo.

Item super quarto capitulo requisitus, dixit ut supra in primo capitulo.

Item super quinto capitulo requisitus, dixit ut supra in primo capitulo et nichil plus.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit se nichil scire.