Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/66

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
63
documents et notes sur le velay

Item super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo et nichil.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit se nihil scire.

Item super quarto capitulo requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super quinto capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit esse famam de contentis in ipso capitulo.

Requisitus quid est fama, respondit ut supra.

Item super septimo capitulo requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super octavo, nono et decimo capitulis requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit se nichul scire.

Item super xiiio et xiiiio capitulis requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super xvo et xvio capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xviio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut continetur in ipso capitulo.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia ipse vidit frequenter quod homines habitantes infra dictas limitaciones veniebant ad castrum de Captolio et ibi faciebant manobras, cum operabatur dictum castrum, et ibi se recolligebant cum erat guerra.

Requisitus in qua guerra vidit recolligere dictos homines infra dictum castrum de Captolio, dixit quod in guerra d’Aynac quam habebat cum dicto castro de Captolio, et in guerra domini Poncii de Brione quam habebat cum domino Poncio de Captolio, domino castri predicti de Captolio.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra in primo capitulo dixit.

Item requisitus si tunc temporis, quando fuit captum dictum castrum de Captolio et eciam redditum, vivebat pater dicti domini Poncii, dixit se nescire.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio, vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.