Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/92

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

82 J. EXSUPERANTIUS.

sis igitur Gallis , vastatâque natione penitus barbaroriim, Romam iteriim victor inlravit. Itaqiie instinctu ejus Sulpicius tribunus plebis legem tiilit ut aiiferretur Sullae provincia ac Mario daretur. Hoc Sullae ubi nuntiatum est, Murenam legatum suum provinciae Valerianisque praefecit militibus quos infidos bellis existimabat esse civilibus ; et cum parte exercitus, injuriae dolore commotus, ad extinguendam Marianam venit factionem.

Statim ut Romam venit, resistentem Sulpicium et seditiosis concionibus romanum populum disturbantem, cum multis quos sibi socios adsciverat, trucidavit : atque Marium ipsum machinatorem tantae contumeliae, in exsilium impetu detrusit armorum : atque ille quotiens victor, per Gallorum atque Afrorum rura quae ipse vastaverat, naufragus atque egenus erravit.

Dum haec aguntur, Cinna et Octavius facti sunt consules : quorum Cinna de partibus Marianis fuit. Hic legem tulit ut novi cives, qui aliquâ ratione roraanam acceperant civitatem, cum veteribus, nullâ discretione suffragium ferrent. Hoc videlicet in eorum gratiam faciebat qui Marium suis suffragiis extulerant, et amplissimis honoribus decorârant. Sed haec lex injuriosa erat in veteres cives qui meritum dignitatis videbantur