Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/76

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

66 SALLUSTIl EPISTOLAE.

sua, quibiis ab malo publico detineatur ; juventus probitati et industriae, non sumtibiis neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae , quse maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris.

Nam saepe ego cum animo meo reputans quibus quisque rébus clarissumi viri magnitudinem invenissent, quae res populos nationesve magnis auctoribus auxissent, ac deinde quibus caussis amplissuma régna et imperia corruissent ; eadem semper bona atque mala reperiebam, omnesque victores divitias contemsisse et victos concupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis attingere potest nisi, wnissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens ; non assentando neque concupita praebendo perversam gratiam gratificans, sed in iabore, patientiâ, bonisque praeceptis , et factis fortibus exercitando. Nam domum aut villam exstruere, eamque signis, aulaeis, aliisque operibus exornare, et omnia potius quam semet visenda efficere ; id est non divitias decori habere , sed ipsum illis flagitio esse.

Porro ii quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere mos est, ubi animum quem dominari decebat, servitio oppressére, nequicquam eo hebeti atque claudo pro