64 SALLUSTII p :PISrOLAE.
laborem spe otii sustentant : nisi illara firmam efficis, vinci an vicisse, quid retulit. Quare capesse , per deos, rempiiblicam ; et omnia aspera , iiti soles, pervade : nam aut tu mederi potes, aut omittenda est cura omnibus. Neque quisquam te, ad crudeles poenas aut acerba judicia , invocat , quibus civitas vastatur magis quam corrigitur ; sed uti pravas artes malasque lubidines ab juventute prohibeas. Ea vera clementia erit, consuluisse ne immerito cives patriâ expellerentur (i) ; retinuisse ab stultitiâ et falsis voluptatibus : pacem concordiamque stabilivisse : non , si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium cum mox futuro malo concesseris.
Ac mihi animus quibus rébus alii timent, maxume fretus est ; negotii magnitudine ; et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt (quippe res parvas tantum ingenium attingere nequit ) ; magnae curae magna merces est. Igitur provideas oportet ut plebs largitionibus et publico frumento corrupta, habeat negotia (i)