Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/70

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

6o SALLUSTII EPISTOLAE.

De bello satis dictum.

De pace firmandâ quoniam tuque et omnes tui agitatis ; primum id quaeso considéra quale id sit de quo consultas ; ita bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego sic existumo : Quoniam orta omnia inlereunt, quâ tempestate urbi romanae fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos : ita defessos et exsangues régi aut nationi praedae futures : aliter non orbis terrarum nequecunctae gentesconglobataemovere aut contundere queunt hoc imperium. Firmandâ igitur sunt concordiae bona, et discordiae malaexpellenda.

Id ita eveniet si sumtuum et rapinarum licentiam demseris ; non ad vetera instituta revocans quae jampridem corruptis moribus ludibrio sunt, sed si suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris.

Quoniam is incessit mos ut homines adolescentuli, sua atque aliéna consumere, nihil lubidini atque aliis rogantibus denegare, pulcherrumum putent ; eam virtutem et magnitudinem animi, pudorem atque modestiam pro socordiâ aestument : ergo animus ferox , pravâ via ingressus , ubi consueta non suppetunt, fertur accensus, in