Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/68

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

pliants58 SALLUSTTI EPISTOLAE.

interfectos ; plebem romanam, in villa publicâ(i) pecoris modo conscissam ? Heu ! quam illa occulta civium funera , et repentinae caedes in parentum autliberorum sinum, fuga mulierumet puerorum, vastatio domorum, ante partam a te Yictoriam, omnia saeva atque crudelia erantl

At quae te illi iidem hortantur : et scilicet id certatum esse utrius vestrùm arbitrio injuriae fièrent ; neque receptam a te sed captam rempublicam !

et eâ caussâ exercitus, stipendiis confectis, 

optumos et veterrumos omnium, adversum fratres parentesque ac liberos armis contendere, ut ex alienis malis deterrumi mor taies ventri atque profundae lubidini sumtus quaererent , atque essent opprobria victoriae quorum flagitiis commacularetur bonorum laus. Neque enim te praeterire puto quali quisque eorum more aut modestiâ, etiam tum dubiâ victoriâ, sese gesserit ; quoque modo, in belli administratione, scorta aut convivia exercuerint nonnulli quorum aetas ne per otium qui’ dem voluptates sine dedecore attigerit. (i)