38 SALLUSTII EPISTOLAE.
lio valere decet ; populo supervacunea est calliditas, Itaque majores nostri, quum bellis aspernimis premerentur, equis, viris, peciiniâ amissâ, nunquam defessi sunt armati de imperio certare. Non inopia aerarii , non vis hostium , non adversa res, ingentem eorum animum subegit, qiiin quae virtute ceperant, simul cum anima retinerent. Atqiie ea magis fortibus consiliis quam bonis praeliis para ta sunt. Quippeapud illosunarespublicaerat, ei omnes consulebant ; factio contra hostes parabatur : corpus atque ingenium patriae, non suae quisque potentiae exercitabat.
At hoc tempore contra homines nobiles quorum, animos socordia atque ignavia invasit , ignari laboris, hostium, miUtiae, domi factione instructif per superbiam cunctis gentibus moderantur. Itaque Patres, quorum consiUo antea dubia respubhca stabiliebatur, oppressi , ex aliéna lubidine hue et illuc fluctuantes agitantur, interdum alia, deinde alia decernunt ; ut eorum qui dominantur simultas atque arrogantia fert, ita bonum ac malum publicum existumant.
Quodsi aut libertas aequa omnium autsententia obscurior esset, majoribus opibus respublica, et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coae-