Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/38

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

iS SALLUSTII EPISTOLAE.

Igitur ubi eos in civitatem adduxeris ; quoniam quidem revocata plèbes erit, in eâ re maxuinè animum exercitato, uti colantur boni mores, concordia inter veteres et novos coalescat. Sed multô maxumum bonum patriae , civibus, tibi, liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae, aut sustuleris, aut quoad res fert minueris. Aliter neque privata res, neque publica, neque domi, neque militiae régi potest. Nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina, neque artes bonae, neque ingenium ullum satis pollet, quin animus, magis aut minus mature, postremo tamen succumbit.

Saepe jam audivi qui reges, quae civitatesetnationes, per opulentiam, magna imperia amiserint quae per virtutem inopes ceperant. Id adeo liaud mirandum est. Nam ubi bonus deteriorem magis clarum magisque acceptum videt ; primo aestuat, multaque in pectore volvit : sed ubi gloria honorem magis in dies, virtutem opulentia vincit, animus ad voluptatem a vero déficit. Quippe gloria industria alitur : ubi eam demseris, ipsa per se virtus amara atque aspera est. Postremo, ubi divitiae clarae habentur, ibi omnia bona vilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia. Nam ad virtutem una