Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/162

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

i52 DE PETITIONE CONSOLAÏUS.

qiiotidiè ad forum descendenti meditaridum esse dixeramiis : Novus siim, consulatiiin peto. Tertium restât, Roma est : civitas ex nationiim conventu constituta ; in qiiâ multae insidiae , multa fallacia, multa in omni génère vitia versantur ; multorum arrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est. Video esse magni consMii atque artis, in tôt hominum cujusque modi vitiis tantisque versantem , vitare offensionem, vitare fabulam , vitare insidias ; esse unum hominem accommodatum ad tantam morum, ac sermonum, ac voluntatum varietatem Quare etiam atque etiam perge tenere istam viam, quam (’*) institisti. Excelle dicendo. Hoc et tenentur Romae homines, et alliciuntur, et ab impediendo , ac laedendo repelluntur. Et quoniam in hoc vel maxime vitiosa est civitas , quod, largitione interpositâ, virtutis ac dignitatis oblivisci solet ; in hoc, fac , ut te benè nôris, id est, ut intelligas eum esse te, qui judicii ac periculi metum maximum competitoribus afferre possis. Fac, ut se abs te custodiri atque observari sciant ; cùm diiigentiam tuam , cùm auctoritatem , vimque dicendi , tùm profectô equestris ordinis ergà te studium pertimescant. Atque haec ità te volo illis proponere, non , ut videare [a) Instiliiisti.