mêmeï46 DE PETITIONE CONSULATUS.
esset vacuiis, quàm piitasset : neque posse domum ejus compleri, qui tantummodô reciperet, quantum videret se obire posse : casii fîeri , ut aganturea, quae non putaris ; iila , quae credideris in manibus esse, ut aliquâ de causa non agantur : deindè esse extremum , ut irascatur is, cui mendacium dixeris. Id si promittas , et incertum est, et in diem, et in paucioribus. Sin aulem id neges, et certè abalienes, etstatim, et plures : plures enim multô sunt, qui rogant ut uti liceat opéra alterius , quàm qui utantur. Quare satius est , ex iis aliquos aliquandô tibi in foro irasci , quàm onines continuo domi ; praesertim cùm multo magis irascantur ei, qui neget, quàm ei , quem videant justâ causa impeditum ; ut facere, quod promisit, cupiat, si ullo modo possit. Ac ne videar aberrasse à distributione meâ, qui haec in hâc populari parte petitionis disputera , hoc sequor : haec omnîa non tàm ad amicorum studia quàm ad popularem famam pertinere. Etsi enim inest aliquid ductum ex illo génère, bénigne respondere, studiosè inservire negotiis , ac periculis amicorum : tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis , ut de