128 DE PETIÏIONE CONSULATUS.
sed firmam et perpetuam amicitiam. Nemo erit , mihi crede, in quo modo aliquid virtutis sit, qui hoc tempiis sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat : praesertim cùm tibi hoc casLis afferat , ut ii tecum pétant, quorum amicitia aut contemnenda, aut fugienda sit ; et qui hoc, quod ego te hortor, non modo non assequi, sed ne incipere quidem possint. Nam quid incipiat Antonius homines adjungere , atque invitare ad amicitiam , quos per se suo nomine appellare non possit ? mihi quidem stultius nihil videtur, quàm existimare eum studiosum tui, quem non noris. Eximiam quamdam gloriam, et dignitatem, acrerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo, quem homines ignoti, nidhs suffragantibus meritis, honore afficiant. Ut quidem homo nequam iners, sine officio, sine ingenio , cum infamiâ , nulHs amicis septus , hominem pkirimorum studio atque omnium bonâ existimatione munitum praecurrat , sine magna culpâ neghgentiae fieri non potest.
VIIL Quamobrem, omnes centurias multis et et variis amicitiis , cura , ut confirmatas habeas : et primum, id , quod antè oculos est, senatores, equitesque romanos , caeterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere. MuUi homines urbani industrii , midti Hbertini in foro gratiosi