9^ J. EXSUPERANÏIUS.
tradiderant, frustrationis , ad priorum ducum castra reverterunt, quae ante prodiderant. Inter haec , facti sunt Marius septies (i) et Carbo consiiies. Tune Sertorius, de Marii potestate securus, Roniam venit et omnium coepit accusare segnitiem , et ex multis promptissimis factis, Sullae industriam virtutemque laudare, cui nisi obviam iretur, actum jam ac debellatum foret. Tum consules, principesque alii factionis, tanto verborum pondère castigati, sive ut aemulum ac vehementem negiigentiae correctorem ab oculis reraoverent, sive ut feroci provinciae, cujus infidelitatem timerent, idoneurn praeponerent ducem, misère in Citeriorem Hispaniam, eique mandatum est, ut transiens res in Galliâ Transalpinâ componeret. Sed ubi in provinciam venit, ita strenue sociorum animos, jam déficientes atque alia cupientes , in favorem partium suarum, modeste tuendo ac blandiendo perduxit, ut et carus esset et tamen ab omnibus timeretur.
Sed in urbe SuUa et Marius conflixére atque in ipso certamine Marius interemtus est ; Carbo perditis rébus aufugit(9.). Tum Sertorius commissis atque deletis partibus quas sequebatur, optimum consilium credens exercitumnon dimittere,nenudatus supplicia victoribus penderet, collecta Hispa- (i) Voyez la note de la p. 84. — (a) Voyez la note tle la p. 84.