Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/100

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

go J. EXSUPERANTIUS.

Asiâ Sulla contra Marium atque factionem veniret infestus, timens senatus iram , ne malo publico certamina inter duces orirentur, statuit ut curarent consules ne respuhJica acciperet dctriinentiim. Hoc itaque senatusconsullo excitati consules, contra venientem Sullam atque omnibus exitium minitantem, praesidia sibi cujusque generis parare coeperunt, et duces idoneos ad quorum industriam pertineret cura bellorum ; in queis elegére Sertorium.

Parato validissimo exercitu processêre ; et vêtante Sertorio , conloquia consules permiserunt inter suum et Sulla e exercitum , et facta proditio est, omnisque exercitus Sullae traditur. Tune Sertorius destitutus, atque omni copiarum nudatus auxilio, in Etruriam confugit, iram metuens Sullae, ne exigeret gravem de superato hoste vindictam. Erat autem Etruria fidissima partibus Marianis , qui ab ipsis romanam, quam antea non habebant , acceperaijt civitatem. Timentes igitur Etrusci, ne beneficium tantae dignitatis,a Marianis acceptum, Sulla revocaret, si adversae partes essent amputatae, penitus ad Sertorium se atque alios ejusdem factionis duces adplicârunt, omnia quae imperarent, sine recusatione promittentes esse facturos. Itaque factum est ut rursus firmissimus XL cohortium comportaretur exercitus. Nam et multi milites qui se venienti Sullae