Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/457

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
450
ADDITIONS.

Munitiones habemus multas, gentes fortissimas, et dominamus Amazonibus et etiam Bragmanis. Palacium ver quod inhabitat sublimitas nostra ad instar et similitudinem palacii quod apostolus Thomas ordinavit Gundoforo, regi Indorum, in officiis et in reliquis structura per omnia simile est illi. Laquaria, tigna quoque et epystilia sunt de lignis sethim. Coopertura ejusdem palacii est de ebeno, ne aliquo casu possit comburi. In extremis vero super culmen palatii sunt duo poma aurea, et in unoquoque sunt duo carbunculi, ut aurum splendeat in die et carbunculi luceant in nocte. Majores porte palatii sunt de sardonico immixte cornu cerastis, ne aliquis latenter possit intrare cum veneno. Cetere porte sunt ex ebeno, fenestre de cristallo ; mense ubi curia nostra comedit, alie ex auro, alie ex ametisto ; columme que sustinent mensas ex ebore. Ante palacium nostrum est platea quedam, in qua solet justifia nostra spectare pugnantes in duello ; pavimentum est de onichino, ut ex virtute lapidum animus crescat pugnantibus. In predicto palatio non accceditur lumen in nocte, nisi quod nutritur balsamo. Camara in quâ requiescit sublimitas nostra mirabili opere auro et omni genere lapidum est ornata. Si vero alicubi propter ornatum ponitur onichinus, circa ipsum ejusdem quantitalis sunt .iiijor. cornelie, ut ex virtute lapidum iniquitas onichinus temperetur. Balsamum semper in eadem camera ardet. Lectus noster est de saphira, propter virtutem castitatis. Mulieres speciosissimas habemus, sed non accedunt ad nos nisi quater in anno, causa procreandorum filiorum ; et sic a nobis sanctificate ut Bersabee a David, redit unaqueque ad locum suum. Semel in die comedit curia nostra ; in mensa nostra comedit omni die .xxx. mil-