Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/428

Cette page n’a pas encore été corrigée


succurreretur : non umquam Sisyphum onere elevari : aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam. Non placuit illi ex veteranis missionem dari, ne vel

Claudius umquam simile speraret. Placuit novam pœnam excogitari debere, instituendum illi laborem irritum, & alicujus cupiditatis species sine fine & affectu. Tum AEacus jubet illum aleâ ludere pertuso frititto. Et jam cœperat fugientes semper tesseras quærere, & nihil proficere.


Nam quoties missurus erat resonante fritillo,
Utraque subducto fugiebat tessera fundo :
Cumque recollectos auderet mittere talos,
Lusiiro similis semper, semperque petenti,
Decepere fidem : refugit, digitosque per ipsos
Fallax assiduo dilabitur alea furto :
Sic cum jam summi tanguntur culmina montis,
Irrita Sisypho volvuntur pondera collo,

Apparuit subitò C. Cæsar, & petere illum in servitutem cœpit : producit testes, qui illum viderant ab illo flagris, ferulis, colaphis vapulantem. Adjudicatur C. Cæsari : illum AEacus donavit. Is Menandro liberto suo tradidit, ut à cognitionibus ei esset.