Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/396

Cette page n’a pas encore été corrigée


Sed Clotho : Ego mehercule, inquit, pusillum temporis adjicere illi volebam, dum hos pauculos qui supersunt, civitate donaret. Constituerat enim omnes Græcos, Gallos, Hispanos, Britannos, togatos videre. Sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui, & tu ita jubes fieri, fiat. Aperit tum capsulam, & tres fusos profert. Unus erat Augurini, alter Babæ, tertius Claudii. Hos, inquit, tres uno anno exiguis temporum intervallis divisos, mori jubebo : nec illum incomitaturn dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot millia hominum sequentia videbat, tot præcedentia, tot circumfusa, subitò solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus.


Hæc ait, & turpi convolvens stamina fuso
Abrupit stolidæ regalia tempora vitæ.
At Lachesis redimita comas, ornata capillos,
Pieria crinem lauro frontemque coronans,
Candida de niveo subtemina vellere sumit,
Felici moderanda manu : quæ ducta colorem
Asumpsere novum : mirantur pensa sorores.
Mutatur vilis pretioso lana metallo
Aurea formoso descendunt sæcula filo.
Nec modus eis illis, felicia vellera ducunt,
Et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa,
Sponte sua festinat opus, nulloque labore
Mollia contorto descendunt stamina fuso.
Vincunt Tithoni, vincunt & Nestoris annos.