Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/386

Cette page n’a pas encore été corrigée


Pridie Idus Mar. commendatâ patribus Republicâ, reliquias Neronianarum sectionum nondum in fiscum conversas, revocatis ab exfilio concessit : justissimum donum, & in speciem magnisicum, sed festinatâ exactione, usu sterile. Mox vocatâ concione, majestatis urbis, & consensum populi ac senatus pro se attollens, adversum Vitellianas partes modestè disseruit inscitiam potiùs legionum, quàm audaciam increpans, nullâ Vitellii mentione ; sive ipsius ea moderatio, seu scriptor orationis sibi metuens, contumeliis in Vitellium abstinuit : quando, ut in consiliis militiæ Suetonio Paulino & Mario Celso, ita in rebus urbanis Galerii Trachali ingenio Othonem uti credebatur ; & erant qui genus ipsum orandi noscerent, crebro fori usu celebre, & ad implendas populi aures, latum & sonans. Clamor vocesque vulgi, eæ more adulandi, nimiæ & falsæ ; quasi dictatorem Cæsarem, aut imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis votisque certabant ; nec metu aut amore, sed ex libidine servitii, ut in familiis, privata cuique stimulatio, & vile jam decus publicum. Profectus Otho, quietem urbis curasque imperii, Salvio Titiano fratri permisit.