Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/378

Cette page n’a pas encore été corrigée


omnia suspicionum, & vix secreta domuum sine formidine ; sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum vultumque conversi, ne diffidere dubiis, ac parum gaudere prosperis viderentur. Coacto verò in curiam senatu, arduus rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta libertas. Et privato Othoni nuper, atque eadem dicenti, nota adulatio. Igitur versare sententias, & huc atque illuc torquere, hostem & parricidam Vitellium vocantes. Providentissimus quisque, vulgaribus conviciis : quidam, vera probra jacere, in clamore tamen, & ubi plurimæ voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.

Prodigia insuper terrebant, diversis auctoribus vulgata. In vestibulo Capitolii omissas habenas bigæ, cui Victoria institerat ; erupisse cellâ Junonis, majorem humanâ speciem ; statuam divi Julii, in insula Tiberini amnis, sereno & immoto die, ab Occidente in Orientem conversam ; prolocutum in Etruriâ bovem ; insolitos animalium partus ; & plura alia, rudibus sæculis, etiam in pace observata, quæ nunc tantùm in metu audiuntur. Sed præcipuus, & cum præsenti exitio, etiam futuri pavor, subitâ inundatione Tiberis : qui immenso auctu, prorupto ponte sublicio, ac strage obitantis molis refusus,