Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/376

Cette page n’a pas encore été corrigée

æternitas rerum, & pax gentium, & mea cum vestrâ salus, incolumitate senatus firmatur. Hunc auspicato à parente & conditore urbis nostræ institutum, & à regibus usque ad principes continuum & immortalem, sicut à majoribus accepimus sic posteris tradamus. Nam ut ex vobis senatores, ita eæ senatoribus principes nascuntur.

Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum animos, & severitatis modus (neque enim in plures quàm in duos animadverti jusserat ) gratè accepta, compositique ad præsens, qui cœrceri non poterant.

Non tamen quies urbi redierat ; strepitus telorum, & facies belli erat : militibus, ut nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos, occulto habitu, & malignâ curâ in omnes quos nobilitas, aut opes, aut aliqua insignis claritudo rumoribus objecerat. Vitellianos quoque milites venisse in urbem ad studia partium noscenda, plerique credebant. Unde plena