Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/372

Cette page n’a pas encore été corrigée


& priscâ gravitate retineri, sed discrimine, urbis & periculo. senatus anxius, postremò ita disseruit.

Neque ut affectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones ; neque ut animum ad virtutem cohortarer (utra-que enim egregiè supersunt) : sed veni poslulaturus à vobis temperamentum vestræ fortitudinis, erga me modum caritatis. Tumultus proximi initium, non cupiditate vel odio, (quæ multos exercitus in discordiam egere) ac ne detrectatione quidem aut formidine periculorum, nimia pietas vestra acriùs quàm consideratiùs excitavit. Nam sæpe honestas rerum caussas ni judicium adhibeas, perniciosi exitus consequuntur. Imus ad bellum ; num omnes nuntios palàm audiri omnia consilia cunctis præsentibus tractari, ratio rerum, aut occasionum velocitas patitur ? Tam nescire quædam milites, quàm scire oportet. Ita se ducum auctoritas, sic rigor disciplinæ habet, ut multa etiam centuriones tribunosque tantùm juberi expediat. Si ubi jubeantur, quœrere singulis liceat : pereunte obsequio, etiam imperium intercidit. An & illic nocte intempesta rapientur arma ? Unus alterve perditus ac temulentus (neque enim plures consternatione proximâ insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus imbuet ? Imperatoris sui tentorium irrumpet ?