Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/364

Cette page n’a pas encore été corrigée


Ipse in suspenso tenuit, vetandi metu, vel agnoscendi pudore.

Conversis ad civile bellum animis, externa fine curâ habebantur. Eò audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme cæsis duabus cohortibus, magnâ spe ad Mœsiam irruperant ; novem millia equitum, ex ferociâ & successu, prædæ magis quam pugnæ intenta. Igitur vagos & incuriosos, tertia legio adjunctis auxiliis,repentè invasit. Apud Romanos omnia prælio apta. Sarmatæ dispersi, aut cupidine prædæ graves onere sarcinarum, & lubrico itinerum ademptâ equorum pernicitate, velut vincti cædebantur. Namque mirum dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus, velut extra ipsos ; nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum ; ubi per turmas advenere, vix ulla acies obstiterit. Sed tum humido die, & soluto gelu, neque conti, neque gladii, quos prælongos utrâque manu regunt, usui, lapsantibus equis, & cataphractarum pondere (id principibus & nobilissimo cuique tegmen, ferreis laminis, aut præduro corio consertum ; ut adversus ictus impenetrabile, ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum ) simul altitudine, & mollitiâ nivis, hauriebantur. Romanus miles facili loricâ ; & missili pilo, aut lanceis assultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam, (neque enim defendi scuto mos est ) cominus fodiebat ; donec pauci, qui prœlia superfuerant, paludibus abderentur. Ibi sævitiâ, hic miseriâ vulnerum absumpti. Postquam id Romæ compertum, M. Aponius Mœsiam obtinens, triumphali statua, Fulvius Aurelius,