Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/352

Cette page n’a pas encore été corrigée


Otho interim, contra spem omnium, non deliciis, neque desidiâ torpescere ; dilatæ voluptates, dissimulata luxuria, & cuncta ad decorem imperii composita. Eoque plus formidinis afferebant falsæ virtutes, & vitia reditura. Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum, sævitiæ militum subtractum, acciri in Capitolium jubet. Clementiæ titulus, è viro claro & partibus inviso, petebatur. Celsus constanter servatæ erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultrò imputavit. Nec Otho quasi ignosceret, sed ne hostis metum reconciliationis adhiberet, statim intra intimos amicos habuit, & mox bello inter duces delegit. Mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides ; integra & infelix. Læta primoribus civitatis, celebrata in vulgus Celso salus, ne militibus quidem ingrata fuit, eamdem virtutem admirantibus cui irascebantur.

Par inde exsultatio, disparibus caussis consecuta, impetrato Tigellini exitio. Sophonius Tigellinus obscuris parentibus, fœdâ pueritiâ, impudicâ senecta, præfecturam vigilum & prætorii, & alia præmia virtutum, quia velocius erat vitiis adeptus,