Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/334

Cette page n’a pas encore été corrigée

Igitur laudatâ militum alacritate Vitellius ministeria principatus per libertos agi solita, in equites Romanos disponit. Vacationes centurionibus ex fisco numerat. Sævitiam militum plerosque ad pœnam exposcentium sæpiùs approbat, partim simulatione vinculorum frustratur. Pompeius Propinquus procurator Belgicæ statim interfectus. Julium Burdonem Germanicæ classis præfectum astu subtraxit. Exarserat in eum iracundia exercitus, tamquam crimen, ac mox insidias, Fonteio Capitoni struxisset ; grata erat memoria Capitonis, & apud sævientes occidere palàm, ignoscere non nisi fallendo licebat. Ita in custodiâ habitus : & post victoriam demum, stratis jam militum odiis, dimissus est. Interim ut piaculum objicitur centurio Crispinus, qui se sanguine Capitonis cruentaverat : eoque & postulantibus manifestior, & punienti vilior fuit. Julius deinde Civilis periculo exemptus, præpotens inter Batavos, ne supplicio ejus ferox gens alienaretur. Et erant in civitate Lingonum VIII. Batavorum cohortes, quartædecitmæ legionis auxilia, tum discordia temporum à legione digressæ : prout inclinassent, grande momentum, sociæ aut adversæ. Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium, centuriones, de quibus suprà retulimus, occidi jussit, damnatos fidei crimine, gravissimo inter desciscentes. Accessere partibus Valerius Asiaticus, Belgicæ provinciæ legatus, quem mox Vitellius generum ascivit : & Junius Blæsus Lugdunensis