Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/328

Cette page n’a pas encore été corrigée


per principia, per contubernia, modò suas injurias, modò civitatum vicinarum præmia & ubi pronis militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus pericula & contumelias conquerentes, accendebant animos.

Nec procul seditione aberant, cùm Hordeonius Flaccus abire legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris excedere jubet. Inde atrox rumor, affirmantibus plerisque interfectos, ac ni sibi consulerent, fore ut acerrimi militum & præsentia conquesti, per tenebras & inscitiam ceterorum occiderentur. Obstringuntur inter se tacito fœdere legiones. Asciscitur auxiliorum miles, primò suspectus, tamquam circumdatis cohortibus alisque, impetus in legiones pararetur : mox eadem acriùs volens, faciliore inter malos consensu ad bellum, quàm in pace ad concordiam.

Inferioris tamen Germaniæ legiones solenni Kalen. Januariarum sacramento pro Galbâ adactæ, multâ cunctatione, & raris primorum ordinum vocibus : ceteri silentio, proximi cujusque audaciam exspectantes, insitâ mortalibus naturâ propere sequi, quæ piget inchoare. Sed ipsis legionibus inerat