Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/296

Cette page n’a pas encore été corrigée

Nec diutiûs Galba cunctatus speciofiora suadentibus accessit Præmissus tamen in castra Piso, ut juvenis magno nomine, recenti favore, & infensus T. Vinio, seu quia erat, seu quia irati ita volebant. Et faciliùs de odio creditur. Vix dum egresso Pisone, occisum in castris Othonem, vagus primùm & incertus rumor, mox ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam, & vidisse affirmabant ; credula fama, inter gaudentes, & incuriosos. Multi arbitrabantur compositum auctumque rumorem, mixtis jam Othonianis, qui ad evocandum Galbam, læta falso valgaverint.

Tum verò non populus tantum & imperita plebs in plausus & immodica studia, sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis palatii foribus ruere intus, ac se Galbæ ostentare, præreptam fibi ultionem querentes. Ignavissimus quisque, ( & ut res docuit) in periculo non ausurus, nimii verbis, linguæ feroces : nemo scire, & omnes affirmare ; donec inopia veri, & consensu errantium victus, sumpto thorace Galba, irruenti turbæ neque ætate neque corpore sistens, fellâ levaretur, Obvius in palatio Julius