Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/288

Cette page n’a pas encore été corrigée


Ignarus interim Galba & sacris intentus, fatigabat alieni jam imperii deos : cum affertur rumor rapi in castra, incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui raperetur. Simul ex totâ urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formidinem augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti adulationis. Igitur cousultantibus placuit pertentari animum cohortis, quæ in palatio stationem agebat, nec per ipsum Galbam, cujus integra auctoritas majoribus remediis servabatur : Piso pro gradibus domus vocatos, in hunc modum allocutus est. Sextus dies agitur, commilitones, ex quo ignarus futuri, & sive optandum hoc nomen sive timendum erat, Cæsar ascitus sum : quo domus nostræ aut Reipublicæ fato, in vestra manu positurn est ; non quia, rneo nomine, tristiorem casum parveam, ut qui adversa expertus cum maximè, ducam ne secunda quidem minus discriminis habere : patris & senatus ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire hodie necesse est ; aut, quod æquè apud bonos miserum est, occidere. Solatium proximi motus habebamus, incruentam urbem & res sine discordiâ translatas. Provisum adoptione videbatur, ut ne post Galbam quidem bello locus esset.

Nihil arrogabo mihi nobilitatis aut modestiæ ; neque enim relatu virtutum, in comparatione Othonis opus est. Vitia, quibus solis gloriatur, evertêre imperium, etiam cùm amicum imperratoris