Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/286

Cette page n’a pas encore été corrigée


hostem prædicit : audiente Othone (nam proximus adstiterat) idque ut lætum è contrario, & suis cogitationibus prosperum interpretante. Nec multo post libertus Onomastus nuntiat, exspectari eum ab architecto & redemptoribus ; quæ significatio cœuntium jam militum, & paratæ conjurationis convenerat. Otho, caussam digressus requirentibus, cùm emi sibi, prædia vetustate suspecta, eoque priùs exploranda finxisset, innixus liberto ; per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad Miliarium aureum, sub ædem Saturni pergit. Ibi tres & viginti speculatores consalutatum imperatorem, ac paucitate salutantium trepidum, & sellæ festinanter impositum, strictis mucronibus rapiunt. Totidem fermè milites in itinere aggregantur, alii conscientiâ, plerique miraculo : pars clamore & gladiis, pars silentio, animum ex eventu sumpturi.

Stationem in castris agebat Julius Martialis triburus. Is magnitudine subiti sceleris, an corrupta latiùs castra, ac si contra tenderet, exitium metuens, præbuit plerisque suspicionem conscientiæ. Anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque præsentia dubiis & honestis. Isque habitus animorum fuit, ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.