Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/272

Cette page n’a pas encore été corrigée


Pisonem ferunt statim intuentibus, & mox confectis in eum omnium oculis, nullum turbati, aut exsultantis animi motum prodigiis. Sermo erga patrem imperatoreque referens, de se moderatum, nihil in vultu habituque mutatum : quasi imperare posset magis, quam vellet. Consulta tum inde, pro rostris, an in senatu, an in castris adoptio nuncuparetur. Iri in castra placuit ; honorificum id militibus fore, quorum favorem ut largitione & ambitu malè acquiri, ita per bonas artes haud spernendum. Circumsteterat interim palatium publica exspectatio magni secreti impatiens, & malè cœrcitam famam supprimentes augebant.

Quartum Idus Januarias fœdum imbribus diem, tonitrua & fulgura & cœlestes minæ ultra solitum turbaverant. Observatum id antiquitus comitiis dirimendis, non terruit Galbam quo minus in castra pergeret : contemptorem talium ut fortuitorum, seu quæ fato manent, quamvis significata, non vitantur.