Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/264

Cette page n’a pas encore été corrigée


Potentia principatus divisa in T. Vinium consulem, & Cornelium Laconem prætorii præfectum. Nec minor gratia Icelo Galba liberto, quem annulis donatum equestri nomine Martianum vocitabant. Hi discordes, & rebus minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur. Vinius pro Othone, Laco atque Icelus consensu non tam unum aliquem fovebant, quam alium. Neque erat Galbæ ignota Othonis ac T. Vinii amicitia, eæ rumoribus nihil silentio transmittentium : quia Vinio vidua filia, cælebs Otho, gener ac socer destinabantur. Credo & Reipublicæ curam subisse, frustra à Nerone translatæ, si apud Othonem relinqueretur. Namque Otho pueritiam incuriosè, adolescentiam petulanter egerat, gratus Neroni æmulatione luxus, Eoque jam Poppæam Sabinam principale scortum, ut apud conscium libidinum deposuerat, donec Octaviam uxorem amoliretur. Mox suspectum in eâdem Poppæâ in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit. Otho, comiter administratâ provincia, primus in partes transgressus, nec segnis, & donec bellum fuit, inter præsentes splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam, acrius in dies rapiebat : faventibus plerisque militum, pronâ in eum aulâ Neronis ut similem.